49:291 291 EPIST. PAULI AD ROMAMOS CAPUT XVI. 292 tunc loquendo tacuit, quia revelationem earum rerum, de quibus vaticinari volebat servos suos, suspensam tenuit. Etsi1) quo sensu evangelium appellet mysterium absconditum, quum hic, tum ad Ephes. 3, 9 et ad Coloss. 1, 26 nec inter doctos quidem plane convenit. Plus quidem firmitudinis habet eorum opinio, qui ad gentium vocationem referunt, quam nominatim ad Colossenses Paulus ipse attingit. Ego vero tametsi unam esse illam causam fateor, solam tamen esse non possum adduci ut credam. Mihi probabilius videtur, Paulum ad alias quoque veteris et novi testamenti differentias respexisse. Quamquam enim omnia quae per Christum et apostolos *) Porro