15:291 291 EPISTOLA 2035 292 pJialo congestam incondito prorsus et intempestive productam in orbem christianum, ut non abs re chaos vocaverit, verum ipsius culpa, non christianorum catholicorum, quos ipse traducit haereseos titulo. Ita vero tabulam Ioachimi recitabo ut opponam annotatiunculas non aliunde quam ex libello Westphali primo, quia non omnes viderunt libellos ipsius, deinde ut appareat liquidius, qua diligentia, fide, candore, dexteritate versatus sit bonus ille vir in causa maxima. Numeros etiam opponam sententiis ut evidentior sit Zuinglianorum discrepantia scilicet, eorumque opiniones conferri et componi queant cum veterum theologorum expositionibus. Tabula breviter et summatim ob oculos proponens chaos diversarum opinionum in verbis Christi: hoc est corpus meum. 1. Tovro (quod coram oculis vestris aspicitis) est corpus meum. Carolstadius in dialogo scripsit: Et semper sic sensi Christum demonstrata suo corpore dixisse: hoc est corpus meum quod pro vobis traditur. Respexit autem ad demonstrationem Matth. XVI. Tu es Petrus et super hanc petram aedificabo etc. 2. Hoc significat corpus meum. Zuinglius in Epist, ad Pomeranum. Videbam Tqoitbxmc dictum esse hoc est corpus meum, et loquutus de Batavi cuiusdam pii ot docti epistola in ea, inquit, hanc felicem margaritam inveni: Est pro significat accipi. 3. 4. 5. Hoc est signum, symbolum, figura corporis quod pro vobis datur. Zuinglius in eadem Epistola: Consultius videbatur ipsam vocem, ia qua tropus latet, adaperire ista sua clave quam solummodo dicere tropus est. Sic igitur docuimus: est pro symbolum est, figura est, significat, hic positum esse, neque nos piget huius expositionis. Ita exposuit in Subsidio et alibi. 6. Haec est passio tolerata in corpore meo. Zuinglius de coena Domini. Quum dico sacramentum corporis, nihil aliud intelligere volo quam panem significare corpus Christi, quod sedet ad dextram patris. Vinum quod in eucharistia percipitur signum esse sanguinis eius. Deinde conferens verba coenae et dictum servatoris Ioan. VI.: Panis quem ego dabo caro mea est: Caro, inquit, accipitur pro satisfactione mortis Christi. Mors enim et passio Christi quam in corpore sustinuit, sunt nostra redemptio. Ita intelligimus et haec verba Christi ut corpus intelligatur pro salutifera passione tolerata in corpore. Ibi Ioachimus Archigenes, qui novum chaos progenuit in margine annotavit enormem contradictionem. Videlicet magna rerum divinarum et humanarum confusio est et contradictio irreconciliabilis, si coniungantur in sermonibus de sacramentis, symbolum quod significat et res significata et rei significatae affectio et salutaris effectus.