10.1:291 APOLOGIA nam iustitiam quam gratiam regenerationis et omnia salutis adiumenta in ipso solo quaerenda esse: dum silet recti [pag. 43J usus explicatio, non simplex tantum plebecula, sed qui videntur prae aliis acuti et intelligentes, haerent in signis externis quodammodo affixi: certe salutis suae fiduciam illis affigunt. Quae plus quam noxia et mortifera est pestis. Ad haec tam multas nugas Dei institutis permiscuit et assuit hominum audacia, ut nihil purum sit a corruptelis. 1mo, quod foedius est, sacrosancta ipsa Dei instituta in fictitios quosdam et extraneos ritus conversa sunt, ut nihil fere genuinum retineant. Rursus plenae sunt caeremoniae crassis superstitionibus et idololatriis, quibus se polluere homini christiano fas non est. In precationibus ac litaniis, quas vocant, passim occurrunt impiae blasphemiae, quas horrori et detestationi esse inter Christianos omnes necesse est. De obsequio quod tuae maiestati semper exhibui, dixi paulo ante, nunc etiam testor, eo id me fecisse animo, quem Paulus exigit: nempe propter conscientiam, quod intelligerem id tibi deberi: non autem formidine poenae, quae alioqui immineret, atque omnino spontaneam plane fuisse, minime vero coactam meam subiectionem. Nam agnosco principes esse Dei ministros regendis in hoc mundo hominibus: eorumque sanctam et augustam esse [pag. 44] dignitatem, quia dum tam excellens opus Dei faciunt, sint eius veluti vicarii. Habere quoque ab eo ad coercendos improbos et conservandos bonos, ius gladii, quo et uti recte possunt et omnino debent: proptereaque iis deberi tributa, vectigalia, et huius generis subsidia, ad sustinendos quos illi nostro nomine faciunt sumptus. Postremo iis nos parere debere, et subiectos esse, quum eos nobis Dominus praefecerit. Interim tamen si iis superstitionibus, quas