9:290 Iterum excipis: Creare esse opus amoris non odii: Deum igitur creasse amore non odio. Atqui non discernis, quamvis in Adam odiosi sint Deo omnes, in creatione tamen fulgere eius amorem. Ergo quod putasti esse valde plausibile, frivolum esse agnoscet, quisquis mediocri iudicio et aequitate erit praeditus. Quod subiicis, non tam meum est scripto refellere, quam iudicum gladio severe ulcisci. Homines ad miseriam nasci palam est: an meis libris causa imputabitur? Unde haec conditio, [pag. 37] ut non solum temporalibus miseriis, sed morti quoque aeternae simus obnoxii, nisi quia unius hominis culpa Deus in communem reatum nos coniecit? In hac misera humani generis ruina non sententia mea legitur, sed conspicitur apertum Dei opus. Tu sacrilegam vocem evomere non dubitas: Deum quovis lupo esse deteriorem, si ad miseriam velit creare homines. Nascuntur caeci quidam, alii surdi, alii prodigiosa deformitate. Te quidem iudice, crudelis esset Deus, qui talibus incommodis foetus suos antequam in lucem prodeant affligit: sed olim senties quanto melius tibi fuisset nihil unquam vidisse, quam in excutiendis Dei arcanis tam fuisse perspicacem. Deum scilicet accusas iniustitiae, imo similem monstro esse dicis, si aliter de hominibus statuat quam quisque nostrum de propriis liberis. Cur ergo alios bardos, alios [pag. 38] stupidos, alios moriones creat? An sicuti de Faunis et Satyris Iudaei quidam fabulantur, ne eos absolveret, fuisse interceptum die Sabbathi,1) ita nugaberis effluere ex eius manibus mutila opera? Atqui tristibus illis spectaculis nos ad timorem et modestiam erudiri potius decebat, quam ex cerebri nostri sensu litem intendere coeli terraeque opifici. Si quis occurrat morio, eius conspectu admoneor qualem me creare Deus potuerit: quotquot sunt stupidi et hebetes in mundo, totidem mihi specula proponit Deus, in quibus potentia sua non minus formidabilis quam mirifica mihi appareat. Tu vero in ipsum blaterare tibi permittis, ut lupo sit deterior, quia tam male suis creaturis consulit. Antequam te iuvet Christi dictum : Quia bonus est Deus, benignius agere cum filiis suis quam homines qui mali sunt: [pag. 39] probandum esset, omnes peraeque esse Dei filios. Atqui omnes constat in Adam abdicatos esse vita aeterna: adoptionis vero specialem esse gratiam. Unde potius sequetur exosos Deo esse quicunque ab eo alieni sunt. Quae citas scripturae testimonia, iacula sunt temere contorta manu hominis phrenetici : Vidit Deus quae fecerat, et erant valde bona. Hinc colligis hominem fuisse valde bonum. Unde rursus infers, Deum 1) a scavoir qu'ils sont tels pource que Dieu fut prevenu: et surprins du sabath tellement qu'il ne les peut achever. 19