15:290 sui figuram discipulis suis commendavit et tradidit. Fulgentius, referente Haymone: Hic est calix, Novum Testamentum, inquit, id est: hic calix quem vobis trado Novum Testamentum significat ete. Sunt etiam aliae veterum his non dissimiles expositiones quas his coniungere licebit. Quid quod tertia potuisset parari tabula diversarum opinionum quomodo panis sit corpus Christi ex lectione 40 in canonem missae Gabrielis Biel et ex Sex t. Decret, lib. de celebratione missarum c. Cum Marthae, et ex scripto Scoti super quartum sentent. Distinctio ll quaest. 3. Ut vel ex iis appareat, quam variarint apud papistas sententiae antequam ab Innocentio definita fuit transsubstantiatio ete. 2035. BIBLIANDER CONTRA WESTPHALUM. (Ex eodem codice Turicensi fol. 408 et Simleri Vol. 83.) In Ioachimi Westphali Hamburgensis Farraginem confusanearum et inter se dissidentium opinionum de coena Domini ex Sacramentariorum libris congestam et a. 1552 Consensui inter Helv. et G-all. Ecclesias inito oppositam annotatiunculae. Ad caput nostrae Consensionis de expositione verborum Domini de Coena Domini: Hoc est corpus meum. Sed offendit Ioach. Westphalum diversitas interpretationum quam Zuinglius et alii, quos Sacramentarios vocat, ediderunt de verbis solennibus coenae* idque illi videtur evidens et indubitatum argumentum falsae, haereticae, impiae pestiferaeque doctrinae Zuinglianorum. Quid si ostendam in Tabula, quam ipse poetice appellat chaos diversarum opinionum de verbis Christi, nullam a nostris hominibus expositionem de mysticis verbis coenae Domini productam esse, quae vel pugnet cum divinis scriptis, vel quae adstruat haereticum dogma, vel quae non exemplum alicuius veteris probati doctoris in ecclesia Christi habeat, vel quae non sit verior commodior verbisque et rebus, quae in mysteriis et sacramentis exsistunt, convenientior, quam ipsius Ioachimi Westphali expositiones, aut etiam aliorum doctissimorum hominum qui Lanfranci papisticam opinionem asserunt, ne quid gravius dicam. Agite ergo, excutiamus Farraginem a West- 19