5:29 LIBER I. CAPUT I. Vota publica in tuto sunt"] Aut vota publica appellat quae solenni ritu concipiebantur, primum ob salutem principis, deinde ob reipublicae prosperitatem, ut supplicationes: quemadmodum dicit Iuvenalis Satyr. X.: Sed multae urbes et publica vota vicerunt. Aut certe vota publica simpliciter, quae unusquisque caritate patriae concipit. Prior interpretatio magis convenit. Non enim est periculum ne te tui subita capiat oblivio] Iam res extra aleam posita est, quia certum ex indole est, quale futurum sit ingenium Neronis: sicut de periculo cogitabatur quum nondum se indoles deprompsisset. Ergo contrariam rationem sequitur contrarius effectus. In hanc sententiam Cicero Dolabellae: Nec licet quidem tibi iam tot rebis gestis, non tui similem esse. Subita, non solum repentina, sed etiam inconsiderata. Siquidem quae ex tempore fiunt, tere non habent consilium. Ideo subitum pro inconsulto [pag. 17J accipitur. Q. Cassius Ciceroni lib. XII. Epist. : Ut haec novissima nostra facta, non subita, nec inconvenientia, sed similia illis cogitationibus quarum tu testis es. Et Grellius vocat subitariam dictionem orationem extemporalem. Eleganter autem designamus inconstantiam, quum alicui irrepere sui ipsius oblivionem dicimus. Transfertur ad res inanimatas. Cicero Epist. IX.: Nisi te amant, tibi assentantur, et tam diu dum ades, sunt oblitae sui. Hoc est, a nativo ingenio degenerant. Caeterum Plinius lib. VII. naturalis historiae alia syntaxi ^sus est, quam hic Seneca: Ex praealto, inquit, tecto lapsus, matris et affinium propinquorumque cepit oblivionem. Facit quidem avidos nimia felicitas] Sententia est catholica, quam praemittit ad amplificationem, ut miraculi loco subiungat, felicitatem suam populo romano sufficere. Hanc sententiam eleganter exprimit Livius in praefatione: Adeo quanto rerum minus, tanto minus cupiditatis erat. Nuper divitiae avaritiam, et abundantes voluptates desiderium pereundi, perdendique omnia, invexere. Et Curtius lib. VII. in oratione Scytharum ad Alexandrum: Quid tibi divitiis opus est, quae te esurire cogunt? Primus omnium satietate parasti famem: ut quo plura haberes, amplius quae non haberes cuperes. Notum est illud Ovidii in I. Fastorum: Creverunt et opes, et opum furiosa cupido: Et quum possideant plurima, plura petunt. Sic quibus intumuit suffusa venter ab unda, Quo plus sunt potae, plus sitiuntur aquae. Iuvenalis Satyr. XIV.: Crescit amor nummi, quantum ipsa pecunia crescit. Nec tam temperatae cupiditates] Nomen cupiditatis variam habet acceptionem, hic vero refertur ad sensum superiorem. Sic philosophi vocant sedem