48:29 29 CAPUT IL 30 templi utilitas, interea tamen obiter admonet apud quos proficiant, et quibus prosint miracula, quibus Dominus potentiam suam declarat. Nam impii et profani homines vel rident vel non curant, quemadmodum statim videbimus. Praeterea, eos voluit citare testes, quibus ob suam religionem habeatur plus fidei. Quum dixit ex omni g e n t e , intelligit ex diversis regionibus et longe inter se dissitis. Nam et postea terras commemorat quae ingenti spatio distabant, cuiusmodi sunt Lybie et Pontus, Roma et Parthia atque Arabia et similes. Hoc ad augendam rei magnitudinem valet. Nam Cretenses et Asiatici propter viciniam poterant habere aliquod linguae commercium : at non eadem ratio inter Italos et Cappadoces, inter Arabes et Ponticos. Fuit autem memorabile hoc Dei opus et summa admiratione dignum, quod in tam vasta et horrenda populi dissipatione, nonnullas tamen reliquias ubique servavit, imo fecit ut populo tam afflicto et quasi perdito quidam alieni se adiungerent. Tametsi enim huc et illuc in longinquum exilium dispulsi, diversi diversos quodammodo mundos incolebant, inter se nihilominus tenebant fidei unitatem. Neque enim eos temere pios et Dei timentes nominat. 6. Vulgato hoc rumore. Graece quidem ita Lucas dicit: Facta hac voce: sed intelligit sparsam fuisse famam, qua factum est ut multi simul confluerent. Nam si alius post alium diverso loco et tempore loquentes audisset diversis linguis apostolos, non ita illustre fuisset miraculum. Conveniunt ergo in unum locum omnes, ut linguarum diversitas ex praesenti comparatione melius appareat. Accedit et altera circumstantia, quod vulgo nota est patria apostolorum, et vulgo hoc notum est, nunquam fuisse ex patria egressos, ut peregrinas linguas discere potuerint. Quum ergo indiscriminatim, prout tulit occasio, alius latine, alius graece, alius arabice loquitur, et singuli etiam linguas variant, hinc magis conspicuum redditur opus Dei. l l . Magnifica Dei. Duo notat Lucas, quae auditoribus admirationem fecerunt: quod apostoli rudes prius idiotae nati in contempto angulo magnifice tamen de rebus divinis et coelesti sapientia dissererent. Alterum quod novis linguis subito essent donati. Utrumque notatu dignum, quia temere et futiliter verba fundere non tam valuisset ad permovendos animos: rerum vero maiestas magis afficere debuit ad miraculum considerandum. Etsi autem in eo tribuunt debitum Deo honwem, ubi attoniti haerent: praecipuus tamen exprimitur miraculi fructus, quod inquirunt: atque ita ostendunt, se ad discendum paratos esse: nam stupor alioqui non multum profuisset. Et sane ita cum stupore admirari Dei opera convenit, ut simul accedat consideratio, et intelligendi studium.