43:29 29 CAPUT IL 30 Ergo vocantur eorum posteri. Sed propheta hic non tam aspere loquitur: tantum exprobrat Israelitis, quod nihil ab Amorrhaeis differant, quos tamen sciebant esse deletos, ut subrogarentur in eorum locum, et succederent in haereditatem. Iam additur, Amorrhaeos suisse procerae staturae : deinde, robustos homines. His verbis significat propheta non fuisse devictos Amorrhaeos virtute populi, sed admirabili Dei potentia. Scimus enim fuisse populo Israel formidabiles, quia similes erant gigantibus. Ergo de altitudine et de virtute hic propheta loquitur, ut reputent filii Israel se non fuisse superiores proprio marte, sed sibi datam fuisse terram illam miraculo, quia negotium illis erat cum gigantibus, quos vix ausi fuissent intueri. Prostravit ergo Deus cedros et quercus coram populo suo. Hinc colligimus Israelitas non posse gloriari in sua virtute quasi terram occupaverint, quod iure belli eiecerint hostes suos: quandoquidem hoc factum fuit singulari Dei beneficio. Neque enim poterant congredi cum suis hostibus, nisi impletum fuisset quod toties Dominus praedixerat, Vobis quiescentibus ego pugnabo (Exod. 14, 14). Nunc ergo tenemus consilium prophetae. Atqui hinc rursus colligimus populum Israel non occupasse terram quod praestantior esset Amorrhaeis vetustis possessoribus: sed quoniam ita placuit Deo. Non est igitur cur superbiat populus Israel aliqua excellentia. Hinc apparet bis et ter ingratos esse Deo, qui non cogitent tam insigne beneficium sibi fuisse praestitum, Dicit fuisse perditum fructum superne et radicem subtus. Hic per metaphoram Deus amplificat quod prius dixit, nempe deletos fuisse Amorrhaeos, ita ut nihil fuerit residuum: delevi, inquit, vel perdidi radicem subtus, et fructum superne, hoc est, prorsus exstinxi ipsum nomen gentis. Atqui non meliores erant Israelitae quum hoc modo perditi sunt Amorrhaei: dum autem succedunt in eorum locum, et simul manent similes, hoc est prorsus inexcusabile. Quo igitur severior fuit Dei vindicta contra Amorrhaeos, eo debebant magis extollere eius gratiam Israelitae. Ubi autem clausis oculis praetereunt tam insigne testimonium paterni Dei amoris, apparet esse plus quam malignos et ingratos. Postea subiicit, Ego adscendere vos feci e terra Aegypti, ambulare vos feci in deserto per 40 annos ad possidendam terram Amorrhaei. Circumstantiae quae hic notantur referri debent ad eundum scopum, quod scilicet mirabiliter Deus populum illum redemerit. Scimus homines extenuare Dei beneficia ut plurimum: imo est hic morbus quasi nobis ingenitus. Haec ratio est cur propheta pluribus elogiis describat, et commendet redemptionem populi. Nunc ergo dicit eductos fuisse e terra Aegypti. Debebant autem memoria tenere qualis fuisset sua conditio in Aegypto. Nam illic miserrime premebantur. Quum