37:29 29 CAPUT XL. 30 invictum scilicet atque indefessum esse quod Deus electis suis suggerit robur. Hominum enim vires facile deficiunt: Dei vero nunquam. Certum est quidem quidquid vigoris naturaliter in nobis residet a Deo proficisci: sed quoniam ea sibi quasi propria arrogant homines, quae communiter in omnes contulit Deus, ideo propheta discernit inter fortitudinem hominum, quae videtur esse ipsis ingenita, et eam qua Deus peculiariter electos suos sustinet. Nec enim satis perspicitur beneficium Dei quod in universam naturam effusum est. Atque ita hominum vires appellat, quibus humanum genus communiter pollet, auxilium Dei, quo nobis proprie succurrit, postquam vires nostrae defecerunt. Agit enim propheta de gratia Dei quam supernaturalem vocant, eamque perpetuam esse dicit, quum homines per se nihil nisi fluxum et caducum habere possint, ut hac nota discernat ecclesiam Dei a reliquo mundo, et spiritualem gratiam a terreno statu. Ubi in priore membro Dnj/J posuit, subiungit DHirn, quod non modo iuvenes, sed etiam electos significat. Quia tamen iterat eandem sententiam, magis convenit ad aetatem referri: quanquam intelligit quosque electissimi vigoris in ipso aetatis flore. Hoc autem consilio commendat eximiam praerogativam, qua Deus filios suos prae aliis dignatur: ut sua sorte contenti, minime invideant terrenis hominibus vires in quibus exsultant In summa, ostendit vehementer falli homines, si propriae fortitudinis confidentia efferantur. Labascunt enim protinus, ac deficiunt. Atque alludere videtur ad id quod in dies usu venit: nempe quo quisque robustior est, eo maiore audacia quae difficillima sunt aggreditur: atque eo fit ut qui vegetiores sunt natura, raro senes fiant. Nihil enim arduum nimis aut difficile esse putant, nihil non tentant, et in omnia pericula temere irruunt: sed fatiscentes in medio cursu temeritatis suae poenas luunt. Idem quoque accidit iis qui dote aliqua ornati a Deo superbiunt, sibique nimium de se persuadent. Quidquid enim a Deo acceperunt, redigitur in nihilum: imo in exitium et perniciem iis vertitur: ac merito tales dant poenas arrogantiae suae. 31. (At exspectantes Iehovam.) Mutare vires Hebraei pro colligere novas vires, atque ita instaurari accipiunt. Piis igitur qui in Domino sperabunt vires minime defuturas ostendit: ac confirmat quod prius dixit, In quiete et silentio erit fortitudo vestra. Nec enim tumultuari aut temere nos proiicere, sed patienter exspectare debemus. Itaque exspectatio hic nihil aliud quam patientiam significat. Violenti homines suo se impetu frangunt : at piorum vigor quamvis minus habeat ostentationis, imo saepe quasi prostratus iacet, dum placide auxilium Dei exspectans recreatur ac reficitur. Proinde redeundum ad illud Pauli, Virtutem Dei in nostra