31:29 29 30 optabant potestatem adepti pro libidine quidvis auderent. Multos etiam inedia et fames, quosdam inexplebilis ambitio, vel turpis quaestus cupiditas agebat in furorem, ut omnia miscendo se potius nobiscum pessundarent quam manerent in ordine. Hoc tam longo temporis tractu vix quidquam ab illis omissum puto quod in Satanae officina fabricari soleat. Nec tandem alius improbis eorum machinationibus potuit esse finis quam in ignominiosa eorum clade, quae etiam triste mihi spectaculum praebuit: nam etsi quolibet supplicio digni erant, salvos tamen et incolumes florere malebam: quod factum esset, nisi sanis consiliis fuissent prorsus immorigeri. Hoc quinquennii examen, quamvis durum mihi ac molestum fuerit, non levius me excruciabat eorum malignitas, qui virulentis calumniis me ac meum ministerium oppugnare non desinunt. Etsi enim bonam partem maledicendi libido excaecat, ut impudentiam suam cum dedecore statim prodat, alios non ita tegit sua versutia, quin ipsi quoque convicti probrose iaceant; ubi tamen centies purgatus quis fuerit a crimine, absque ulla causa repeti, toleratu acerba est indignitas. Quia arcana Dei providentia mundum gubernari assero, insurgunt protervi homines, ac Deum hoc modo fieri peccati autorem causantur. Futilis calumnia, et quae, nisi cupidos auditores nacta esset, facile per se evanesceret, sed multorum animos vel invidia et livor, vel ingratitudo, vel pravitas occupat, ut a nullo quantumvis praepostero atque etiam prodigioso mendacio abhorreant. Alii aeternam Dei praedestinationem, quae reprobos ab electis discernit, contendunt evertere: alii patrocinium liberi arbitrii suscipiunt: mox in eorum partes multos rapit non tam inscitia quam perversum nescio quod studium. Atque has molestias si inferrent professi hostes, ferendum esset. Qui autem sub nomine fraterno delitescunt, nec modo vescuntur sacro Christi pane, sed eum quoque* aliis