30:29 29 IN I. LIB. SAMUEL. CAP. XIV. 30 elegi et destinavi. Et ita de se Paulus in epistola ad Galatas loquitur. Quamobrem ita iussus est Samuel Saulem alloqui, quod apud Dei decretum aeternum ita esset constitutum: et deinceps ipso usu ratum factum est. Iam vero procidamus ete. HOMILIA XLVII. 15. Surrexit autem Samuel, et adscendit de Galgalis in Gabaa Beniamin. Et reliqui populi adscenderunt post Saul obviam populo, qui expugnabant eos venientes de Galgala in Gabaa, in colle Beniamin. Et recensuit Saul populum, qui inventi fuerant cum eo, quasi sexcentos viros. 16. Et Saul et Ionathas filius eius, populusque qui inventus fuerat cum eis, erat in Gabaa Beniamin, porro Philisthim consederant in Machmas. 17. Et egressi sunt ad praedandum de castris Philisthinorum tres cunei: unus cuneus pergebat contra viam Ephra ad terram Suah 18. Porro alius ingrediebatur per viam Bethhoron, tertius autem verterat se ad iter termini imminentis valli Siboim contra desertum. 19. Porro faber ferrarius non inveniebatur in omni terra Israel: caverant enim Philisthiim ne forte facerent Hebraei gladium aut lanceam. 20. Descendebat ergo omnis Israel ad Philisthiim, ut exacueret unusquisque vomerem suum, et ligonem, et securim, et sarculum. 21. Retusae itaque erant acies vomerum, et ligonum, et tridentium, et securium, usque ad stimulum corrigendum. 22. Quumque venisset dies praelii, non est inventus ensis et lancea in manu totius populi qui erat cum Saule et Ionatha, excepto Saul et Ionatha filio eius. 23. Egressa est autem statio Philisthiim ut transcenderet in Machmas. CAP. XIV. 1. Et accidit in quadam die ut diceret Ionathas filius Saul ad adolescentem armigerum suum : Veni, et transeamus ad stationem Philisthinorum, quae est trans locum illum. Patri autem suo hoc ipsum non indicavit. 2. Porro Saul morabatur in extrema parte Gabaa sub malogranato quae erat in Magron: et erat popilius cum eo quasi sexcentorum virorum. S. Et Achias filius Achitob fratris Ichabod filii Phinees, qui ortus fuerat ex Heli sacerdote Domini in Silo, portabat ephod, sed et populus ignorabat quo isset Ionathas. 4. Erant autem inter adscensus per quos nitebatur Ionathas transire ad stationem Philisthinorum, eminentes petrae ex utraque parte, et quasi in modum dentium scopuli hinc inde praerupti, nomen uni Boses, et nomen alteri Sene. 5. Unus scopulus prominens ad aquilonem ex adverso Machmas, et al-