24:29 29 COMMENTARIUS IN EXODI CAP. IT. 30 fore hostes, si innotuisset facinus : verum a fratribus, quorum miseriae succurrere voluerat, nunquam expectasset tam indignam mercedem: ideoque incredibilis constantiae fuit tantum obstaculum superare. 15. Pharao etiam. Timorem fatetur Moses, sed quo retractus non fuit a vocatione sua. Diximus ante eius zelum fuisse infirmitati admixtum, sed praevaluisse, ut nihilominus iniunctum sibi officium viriliter simul ac timide praestaret. Haec autem altera est constantiae probatio, quod eum facti non poenitet, ut studeat regem placare, sed ad exsilium se comparat: neque sic expavescit in tanto discrimine ut attonitus vel consilii inops desideat, sed concedit in terram Madian, ac per deserta mavult errare quam hostibus electi populi reconciliari. Quanquam autem videtur hoc circuitu Deus a consilio liberandi populi deflectere: mirabiliter tamen opus suum promovet. Certe Mosen tam arduis quae eum manebant certaminibus, nondum fuisse maturum satis iam cognovimus : imo in aula molliter et delicate habitus, nondum ad ingentes et continuas molestias assueverat, quarum fuisse victorem contextus historiae ostendet. Deus itaque eum quodammodo subduxit, ut paulatim obeundae tantae provinciae idoneum ac parem redderet. Usus enim quadraginta annorum in laborioso et austero vitae genere non parum profuit ad quidvis ferendum : ut merito desertum censeri debeat schola in qua eruditus fuit, donec ad provinciam magis difficilem accerseretur. Quod dicitur sedisse iuxta puteum, interpretor ob lassitudinem illic sole ad occasum vergente interquievisse, ut circa vesperam inquireret de hospitio ab incolis, quos ad hauriendam aquam venturos sperabat. Ex quo infausto accessu coniicere promptum est quam commoda habitatio sperari ab eo potuerit. 16. Erant autem sacerdoti Madian septem filiae, quae venerunt, et hauserunt, impleveruntque canales, ut potarent oves patris sui. 17. Et venerunt pastores qui repulerunt eas: et surgens Moses auxiliatus est ipsis, potavitque oves illarum. 18. Et quum venissent ad Bethuel patrem suum, dixit ille: Quare hodie tam cito rediistis? 19. Responderunt, vir Aegyptius liberavit nos e manu pastorum, atque etiam hauriendo hausit nobis, et praebuit potum ovibus. 20. Dixit ille ad filias suas: Et ubi est ille? quare sic dereliquistis virum? convocate eum ut comedat panem. 21. Et consensit Moses habitare cum viro illo, qui dedit Sephoram filiam suam Mosi. 22. Quae quum peperisset filium, vocavit nomen eius Gerson, dicens: Peregrinus sum in terra aliena. 16. Erant autem sacerdoti. Hunc occursum prosperae fortunae adscriberent profani homines in quo tamen vivam providentiae suae imaginem reprae-