23:29 29 COMMENTARIUS IN GENESIN. 30 Quaeritur tamen annon scortatores etiam et adulteri Dei virtute generent: quod si verum est, ad eos similiter extenditur Dei benedictio. Respondeo, hanc divini instituti corruptelam esse: quod autem ex hac quoque lacuna non minus quam ex puro coniugii fonte sobolem Deus educit, hoc illis cedet in maius exitium. Illa tamen pura et legitima gignendi ratio fixa manet quam Deus initio instituit: illa est lex naturae quam inviolabilem esse dictat communis sensus. Subiicite eam. Confirmat quod prius de principatu dixit. Iam hac lege creatus erat homo ut sibi terram subiiceret: verum nunc demum iuris sui compos efficitur, quum audit quid sibi datum sit a Domino, idque plenius adhuc exprimit Moses proximo versu, quum Deum inducit herbas et fructus donantem. Magni enim refert nihil nos ex Dei bonis attingere quod non sciamus nobis ab eo permissum: neque enim aliter bona conscientia ulla re fruimur nisi quum eam suscipimus quasi ex Dei manu. Atque ideo docet Paulus (Rom. 14, 23) edendo et bibendo nos semper peccare, nisi adsit fides. Ita a solo Deo petere docemur quidquid nobis necesse est: usu autem ipso donorum in meditanda eius bonitate paternaque cura exercemur. Huc enim spectant Dei verba: Ecce tibi paratum a me victum antequam factus esses : me igitur patrem agnosce, qui tibi nondum creato tam diligenter prospexerim. Quin etiam ultra progressa est mea sollicitudo: tuum erat ea alere, ego tamen has etiam partes in me suscepi. Quare tametsi constitutus es tanquam paterfamilias in mundo, non est tamen quod de animalium victu multum sis sollicitus. Hinc colligunt usque ad diluvium herbis ac fructibus contentos fuisse homines, nec fas illis fuisse carne vesci. Idque magis probabile videtur: victum enim hominis quodammodo inter certos fines concludit Deus. Deinde post diluvium nominatim carnes concedet. Quanquam non satis firmae sunt istae rationes: adduci enim potest in contrariam partem, quod sacrificia primi homines offerebant ex pecudibus. Haec porro lex est rite offerendi, non offerre Deo nisi quae nobis in usum concessit. Deinde vestiebantur pellibus; ergo animalia illis occidere licuit. Itaque satius fore arbitror, si ea de re nihil asseramus. Nobis sufficiat, herbas et fructus arborum illis dari pro victu ordinario: non tamen dubium est quin abunde id fuerit ad summas delicias. Prudenter enim sentiunt qui terram sic a diluvio dicunt corruptam fuisse, ut vix mediocrem habeamus gustum primae illius benedictionis: imo statim post lapsum hominis iam degeneres ac vitiosos fructus proferre coepit. Sed tunc maior facta est mutatio. Utcunque sit, Deus certe noluit tenuiter et maligne alere homines: sed potius his verbis liberalem copiam praedicat, cui ad suavem et iucun-