20:29 29 1563 MAI. 30 et symmystae omnes et orant Dominum ut is te nobis diu incolumem servet. Tiguri 21 Maii. 1563. Bullingerus tuus. 3957. BULLINGERUS CALVINO. Polonia pontificem in persona legati eiecit Suiserus aperte ad Lutheranos transiit. (Ex autographo Cod. Genev. 114, fol. 62. Exstat quoque Tnrretini exemplar Cod. lll*, fol. 217. Simleri Vol. 107.) Clarissimo viro D. Ioanni Calvino Genevensis ecclesiae fido pastori domino meo honorando et fratri carissimo. Genff. S. D. Fuit superioribus diebus civis quidam noster Cracoviae in Polonia: is rediens hasce tulit literas *) tibi, care frater et honorande domine, inscriptas. Petivit Sarnicius noster ut tuto et mature curarem perferri eas ad te. Quod feci. Si quid respondere velis et nequeas commode Cracoviam mittere, ad me mittas oro. Nam per Sangallum tutissimo per me curabuntnr. Scribit Sarnicius finita esse comitia regni et Romani Pontificis abolitam esse omnem in regno Poloniae iurisdictionem. Legatum Pontificis semel efc iterum apud Regem et Senatum voluisse regni statutum infringere, semper tamen infecta re dimissum esse, tandem etiam ab armigeris et nobilibus regis magna cum indignatione explosum atque luto conspersum. Gregorius Paulus dimissus est.2) Felix Cruciger iussus abire ultimum vale dixit suae ecclesiae in die resurrectionis Domini, dum autem descendit ex cathedra sacra derepente concidit in terram nec verbum ab ipso amplius auditum: postera exspiravit. 3) Quae res plurimum plurimos terruit. Rediere ad saniorem mentem plerique qui defecerant. Haec omnia copiose scribit Sarnicius, ac spero eadem quoque ad te fuse ipsum scripsisse. Sum ergo brevior. 3957.1) N. 3939. 2) Greg. Pauli Cracovia ob religionem pulsus a. 1562 contulit se Bacoviam ubi grandaevus obiit a. 1591. (Sand, p. 43.) Wissowatii narr. de Umtariis ibid. p. 212: Greg. Pauli non accersitus (a synodo Pinczoviensi) neque auditus, haereseos damnatus est et ministerii functione privatus, tamen a Likovio patrono et aliis auditoribus retentus. 3) Lubien. p. 159.