2:29 PRAEFATIO AD REGEM GALLIAE. ne nimis multis, quando haec iam praefatio ad iustae paene apologiae modum accedit: qua non defensionem texere, sed duntaxat ad ipsam causae actionem audiendam animum tuum praemollire studui, aversum quidem nunc et alienatum a nobis, addo etiam inflammatum; sed cuius gratiam recolligere nos posse confidimus, si hanc nostram confessionem, quam pro defensione apud tuam maiestatem esse volumus, placidus compositusque semel legeris. Sin vero ita aures tuas occupant malevolorum susurri, ut nullus sit reis pro se dicendi locus, importunae vero illae furiae, te connivente,