13:29 29 1548 AUGUST. 30 Nicolaus Artopoeusl) Heinricho Bullingero viro candidissimo 8. D. Heri mihi tradidit Andreas Zebedaeus, Lausannensis scholae professor, literarum fasciculum qui continet epistolas aliquot a Calvino et aliis ad se datas :2) quas describam et unam et alteram ad te mittam, ex quibus poteris cognoscere quid sentiant perturbatores illi de sinceriore doctrina evangelica, quam ipsi Zuinglianam vocant. Vale iterum. 14. Augusti an. 48. 1062. LIBERTETUS FARELLO. Bernae senatui insidias ab hostibus fidei structas denunciavit ita ut eorum conatus in ipsos retorqueri possint Etiam pro Vireto egit hac occasione, ob Calvinum pessime audiente. (Ex autographo Bibi. pastorum Neocomensium. Epp. Fabri N. 45.) Guilelmo Farello Neocomi. S. Heri non prius descendere aut pedem terra figere mihi licuit, quin obvius factus sit Do. Consul* *) quem mox salutavi, et quum ei narravissem omnia, gravissima existimans iussit in crastinum senatui haec aperirem ex ordine ut sibi narraveram. 2) Ego vero rogavi num haec sibi facta sufficeret revelatio. Respondit: mihi fortassis nonnulla exciderent, mallem a te referri, ego quam mox licuerit quotquot ex senatoribus invenientur congregabo in aliquem locum et te accersent. Quod ante dimidium horae factum est. Congregati fuere in templo fere omnes. Accersitus sum, rem ex ordine narravi, et narrationis meae singulas partes interpretabatur Consul. Quum absolvissem, iussus sum 1061.1) JV. 1014, not 4. 2) Quae non eae esse potuerunt de quibus supra iam saepius. Illae emm ad Viretum scriptae erant, hae ad Zebedaeum: illae circumferantur propter quaedam olim de novis syndicis Uberius dicta, hic vero de re sacramentaria disputatum fuisse vides. 1062.1) Negelinus. 2) Efficere fortasse posses ex sequentibus Neocomi a factione quadam Gallorum auxttio freta aliquid contra religionem paratum fuisse. Aliae epistolae huic maiorem lucem addentes non exstant. Mentio etiam mox fiet de tumultu quodam nescio quo locorum exorto, quod tamen huc non pertinere videtur. Be hoc vide potius infra N. 1064, not 2.