49:289 289 CAPUT XVI. 290 quum tunc Satan velut solutis aut ruptis habenis insolenter omnia misceret, promittit brevi futurum ut Dominus eum subigat et quasi eorum pedibus calcandum praebeat. Mox sequitur precatio, ut gratia Christi sit cum illis: hoc est, ut fruantur bonis omnibus, quae nobis per Christum parta sunt. 21. Salutant vos Timotheus cooperarius meus et Lucius et Iason et Sosipater, cognati mei. 22. Saluto ego vos Tertius qui scripsi epistolam in Domino. 23. Salutat vos Gaius hospes meus et ecclesiae totius. Salutat vos Erastus quaestor aerarius urbis, et Quartus frater. 24. Gratia Domini nostri Iesu Christi sit cum omnibus vobis. Amen. 25. Ei vero, qui potens est vos confirmare secundum evangelium meum, praeconium scilicet Iesu Christi secundum revelationem mysterii, quod temporibus saecularibus tacitum, 26. manifestatum nunc fuit, et per scripturas propheticas, secundum aeterni Dei ordinationem, in obedientiam fidei ad omnes gentes promulgatum: 27. soli sapienti Deo per Iesum Christum gloria in saecula. Amen. 21. Salutant vos, ete. Salutationes, quas adscribit, partim ad fovendam inter longe dissitos coniunctionem spectant: partim ut agnoscant Romani fratrum suorum subscriptionem in epistola. Non quod opus habuerit Paulus aliorum testimonio, sed quia non parum iuvat piorum consensus. Clauditur autem epistola (ut videre licet) Dei laude et gratiarum actione. Commemorat enim praeclarum illud Dei beneficium, quod evangelii luce gentes dignatus sit: in quo apparuit immensa et nunquam satis praedicata eius bonitas. Quamquam habet etiam encomium istud, quod ad erigendam stabiliendamque priorum fiduciam valeat, ut animis in Deum erectis omnia certo exspectent, quae hic ei deferuntur : tum etiam ex superioribus eius beneficiis spem in posterum confirment. Quoniam autem multa in unam sententiam colligendo longam periodum produxit, quae implicita est hyperbato, singula membra dividenda nobis sunt. Primum soli Deo tribuit omnem gloriam : deinde ut ostendat iure ei deberi, obiter commemorat quasdam eius virtutes, unde appareat ipsum solum omni laude esse dignum. Solum sapientem esse dicit: quae laus, dum illi vindicatur, omnibus adimitur creaturis.1) Quamquam videtur Paulus postquam de arcano Dei consilio loquutus est, hoc encomium consulto attexuisse, quo omnes in sapientiae Dei reverentiam et admirationem raperet. Scimus enim, ubi in Dei operibus causam non reperiunt homines, quam sit illis proclive obstrepere. Potentem esse Deum ad confirmandos "Romanos addens, de finali perseverantia certiores eos reddit Atque ut *) Ad eorum consolationem pertinet quod dicit eum esse, qui in finem confirmare eos potest.