29:289 289 IN I. LIB. SAMUEL. CAP. II. 290 entia exspectare. Hanc si multi doctrinam usurparent, utique non personaret aer tot blasphemis et horrendis vocibus, quas flagitiosi homines vehementius suis passionibus efferati vomunt, nisi ex arbitrio et libidine ipsis omnia successerint. Nos vero contra, quum facinorosos superbia turgere videbimus, nosque pedibus suis conculcare, ac conviciis et probris onerare, silentium colere discamus, tantisper dum Deus nos adversus ipsorum superbiam corroboratos exhilaret, veraque laetitia perfrui faciat. Hanc ob causam Anna dilatatum os suum a Domino dicit super suos adversarios: dedit enim ipsi gratiarum actionis occasionem et materiam; et sic opprobrium omne sublatum ab ipsa est. Interim vero minime dubium est quin se in silentio patienter continuerit, quod ipsam ita Deus exercere et humilitatem docere hac ratione voluerit. Pergamus ad reliqua: Non est, inquit, sanctus ut Dominus : et non est fortis sicut Deus noster. Quibus verbis innuit vel tantillum a Deo recedeutes nihil nisi fraudes et dolos vanitatemque reportare: contra Deo uni adhaerentes nihil expetere cuius fieri compotes non possint. Nam voce illa sancti omnia haec Anna complectitur. Sic exempli gratia, quum supplices Deo facti petimus ab eo res nobis necessarias suppeditari, ita nos agnoscere ipsum omnis sapientiae, bonitatis, ac iustitiae fontem profitemur. Quare tum Deus sanctus est, quum talem eum qualis est agnoscimus: neque in idolum transformamus, sed quod uni ipsi proprium est attribuimus, a reliquis omnibus rebus creatis maiestatem eius separantes debitum ipsi honorem habemus, non tantum quod suo imperio omnia regat et administret, sed maxime quod sceleratos meritis poenis afficiat, suosque fideles misertus vindicet. En quomodo Deus hic sanctus praedicatur. Ex hac vero voce singularis doctrina est elicienda. Nam quum Dei virtutem obscuramus, sanctitatem eius profanamus. Insignis enim profanatio est, quum Deum autoritate sua spoliamus. At longe satius esset universum orbem interire, quam Deo sic illudere. Et tamen quantum ab hoc absumus? Nam quum sese nobis patefacit, et ipsum qualis est non agnoscimus: quum fidem nostram et obedientiam explorat, et in ipsum fiduciam nostram non reponimus, et in afflictionibus ad ipsum per preces non confugimus: quum denique ab ipso castigati, nos ipsi non submittimus, annon profanatae maiestatis ipsius rei merito dicimur? Et multo magis adhuc quum in indignationem usque progredimur, et blasphemas voces frustra illum invocari, frustra denique spem in illo poni eructamus? En quibus modis miseri mortales profanatae pollutaeque divinae maiestatis rei fiunt: Deo non attri- J buentes quod ipsius maiestas requirit. Quapropter ' eo maiore cura et sollicitudine in hoc nobis in- Calvini opera. Vol XXIX.