25:289 289 REDITUS AD HISTORIAM. 290 oculis qui omnia humana despicit, et apud quem nulla est personae acceptio. Sed alterum illud melius convenit. Et certe quod continuo post addit: Auditor sermonum Dei, et qui omnipotentis visionem intuitus est, expositive debet accipi. Simile est quod subiicitur postremo loco: Qui cadit, et aperiuntur oculi. Nam quod exponunt quidam, mente vigilare, dum sopitus est secundum corpus, longe petitum est. Frigidum vero quod alii referunt ad superiorem historiam, ubi narratum fuit, postquam collapsus fuit Balaam sub asina, retectos fuisse eius oculos, ut angelum videret. Ergo prophetis se comparans, dicit se cadere, ut visiones accipiat. Saepe enim legimus prostratos aut debilitatos fuisse prophetas, et quasi exanimes iacuisse, ubi se illis Deus patefecit: atque ita Deo placuit servos suos deiicere secundum carnem, ut supra mundum attolleret, propriis viribus exinanire, ut repleret virtute coelesti. 5. Quam pulchra tabernacula. Interior felicis populi conditio describitur per varias similitudines, sed inter se affines, et quae rem unam exprimunt. Vallibus et hortis irriguis populum comparat, deinde arboribus quae larga pluvia redduntur succulentae: postremo agris, quorum semina pinguedinem ex aquis trahunt. Ubi vertimus: Diffusas valles, alii torrentes malunt. Et vox hebraica utrumque significat: sed continua metaphora postulat valles potius intelligi. Eandem quoque rationem sequutus sum in arboribus aloes. Etsi enim D^riK saepe vocantur tabernacula, arbores tamen hic designari non dubito, ut respondeat quod mox additur de cedris. Dicuntur autem arbores a Deo plantatae quae ob singularem praestantiam excedunt communem naturae modum, et aliquid humano labore ac artificio nobilius prae se ferunt. In postrema similitudine hallucinati sunt (meo iudicio) interpretes. Alii vertunt: Semen eius aquae multae, alii: In aquas multas. Atqui quod ego ad verbum transtuli longe melius fluit, similem esse agro pingui et foecundo, cuius semen aqua multa saturatur. Hactenus de benedictione Dei disseruit Balaam, quae populum omni bonorum copia locupletabit. 7. Et elevabitur rex eius super Agag. Nunc de externa felicitate verba facere incipit: quod scilicet potentia florebit, et fortitudine bellica instructus erit populus Israel, ad prohibendas hostium iniurias. Neque enim sufficeret affluere bonis omnibus, nisi coniuncta esset defensio. Minime probabile commentum est, verba fieri de Saule, qui Agag regem Amalecitarum proelio victum cepit. Recte ergo sentiunt alii, commune fuisse nomen illius gentis regibus. Consilium ergo Dei fuit praeferre electum suum populum Amalecitis. Nec mirum est hos maxime in certamen committi: non Calvini opera. Vol. XXV.