20:289 289 1564 APRIL. 29Q circumclusi teneamur, quem satis constat non modo sua sponte ad nostri perniciem totum ferri, sed etiam a pontifice et tota illa factione propositis quibusdam praemiis ad nos penitus perdendos sollicitari Promittet nimirum multa, sed quis rem praestabit? Video igitur figendam esse nobis anchoram in coelo, ubi regnat Deus ille noster qui certe nos servabit etiamsi ab omnibus deseramur. Rogo igitur ut, si unquam alias, nunc sitis ut de aris et focis nostris solliciti. Caeterum his diebus legi Srentii responsum,4) id est, horrendum infamiae exemplum. Respondebo et ego fortassis aliquid, ecclesiarum Gallicarum nomine, si modo potuerim Gallicum Catechismum illius nancisci. Velim enim hanc occasionem captare et ipsi principi Christophoro librum dicare, quanquam tuum iudicium exspectabo priusquam quidquam aggrediar.0) Martyris nostri Dialogi6) unicum exemplar, quod in Gallia habebam, cum aliis multis meis sarcinis amisi. Cuperem igitur mihi istic emi, quoniam nullo pretio potui hic nancisci, ut sunt nostri bibliopolae in bonis emendis libris plus aequo negligentes. D. consulem Curiensem,7) quem mihi commendaras videre non potuit Calvinus noster, ne in reditu quidem. Ego illum libenter invisi et salutavi. In causa vero Pelisariorum8) accidit quod illis transeuntibus praedixeram, eorum videlicet legationem in tempus incidisse longe incommodissimum, absentibus ex aula omnibus fere nostris, adeo ut eos nulla commendatione iuvare potuerim, quamvis alioqui libentissime et tui et illorum causa id fuerim facturus. Bene vale, mi pater, et hanc ecclesiam multis modis afflictam iuva quatenus poteris, et Domino sollicite commenda. Fratres et collegae omnes te salutant. Cupio et ego omnes qui istic sunt fratres et symmystas plurimum ex me salutari. Dominus Accedit ad alia eorum incommoda quod Calvinus ita iam aegrotet ut vix sit spes eum convaliturum. Eius sane autoritas et ingenium ipsis hactenus multum profuit, plurimos amicos eis conciliavit. Ad prid. Cal. Maias indictus erat conventus inter Sabaudum et Bernates Neoduni. (Ruchat VII. 52.) 4) Recognitio doctrinae de vera maiestate Christi 1564. Fuit hoc ultimum Brentii scriptum contra Bullingerum in quo eatenus se abripi passus est ut diceret Satanam Calvinismi ope paganismum Taimuaismum et Muhamedismum in ecclesiam introducere velle. (JELartm. et laeger. II. 388.) 5) Anno demum 1565 contra Brentium scripsit 6) Dialogus de utraque Christi natura, quomodo coeant in unam Christi personam inseparabilem, ut interim non amittant suas proprietates, ideoque humanam Christi naturam propter personalem unionem non esse ubique. Tur. 1561 et 1563. {Schmidt, Verm. 238.) 7) Herculem a Salis. 8) N. 4083. Calvin* opera. Vol XX.