15:289 289 1554 OCTOB. 290 Hoc est corpus meum, Paulus hoc meum est corpus. Circa verba poculi longe maior cernitur diversitas. Matthaeus praefigit: Bibite ex hoc omnes; Marcus subiungit: et biberunt ex eo omnes; Matthaeus et Marcus de poculo dicunt: Hic est sanguis meus; Lucas et Paulus non vocant poculum aut vinum sanguinem sed novum testamentum in sanguine. Imo Lucas Est non habet, Paulus habet: Hoc poculum novum testamentum est in meo sanguine. Matthaeus ot Marcus dicunt : qui pro multis effunditur. Lucas : qui pro vobis effunditur. Paulus plane omittit. Repetit Paulus quod Lucas non habet: Hoc facite quotiescunque biberitis ete. Addunt alii duo M. et R. Non bibam posthac ete. Paulus eius sententiae ne verbo quidem meminit. Lucas nonnisi per hysteron proteron commemorat. Quid quod Ioannes peculiare habet loquendi genus? Haec autem diversitas quum luce meridiana luculentior sit, quo modo posthac iactabunt adversarii nostri diserta verba et consensum ad literam? Annon dissonantiam percipiunt? Nos autem asserimus, nihil inter se dissentire Evangelistas et Apostolos, sed sub diversis verbis et sententiis eandem omnino rem docere. Et cordatus minimeque excaecatus invidia videbit, si nostrorum expositiones recte expenderit, nihil eas inter se dissentire. Tabula II. Veterum expositio interpretum, Hoc est corpus meum ete Tertullianus contra Marcionem Lib. 4. Christus acceptum panem et distributum discipulis suis corpus suum illum fecit: Hoc est corpus meum dicendo id est figura corporis mei. Hieronymus in Matth. 26 cap. Veritatem corporis sui Christus repraesentavit. Chrysostomus Homil, in Matth. 83. Si mortuus Iesus non est, cuius symbolum ac signum hoc sacrificium est? Theodoretus in Polymorpho dialogo 2. Mystica symbola corporis et sanguinis Domini symbola sunt. Et si divina mysteria corpus quod vere est repraesentant, ergo corpus etiam nunc Domini quoque corpus est. Ambrosius in 1 ad Corinth, l l cap. Qui morte Domini liberati sumus huius rei memores in edendo et potando carnem et sanguinem, quae pro nobis oblata sunt, significamus. Augustinus in eandem loquutionum classem coniicit: sanguis est anima, petra erat Christus. Hoc est corpus meum. Lib. Quaest. 3 Levit. Quaest. 57; contra Adimantum c. 12; contra Advers, legis Lib. 2 cap. 9. Idem in Psalm. 3. Christus adhibuit Iudam ad convivium, in quo corporis et sanguinis Calvini opera. Vol XV.