7:288 a carnifice ad mortem rapi, ac tam [pag 87] barbarae immanitati pro virili intercederet, compositum a sanctis patribus fuit decretum, non esse haereticis servandam fidem. Quo liberata omni religione fuit Caesaris conscientia, eius autem verecundia et ingenuitas derisa est, quod sibi a violatae aut saltem neglectae fidei probro adhuc metueret: sed alia nunc est aetas. Mundus qui tunc caecus erat, oculos aperuit. Residet etiamnum in animis Germanorum tantae foeditatis recordatio, quae eos satis admonet, ne se amplius Romanensium perfidiae comites adiungant. Praesertim vero is est Caesar, qui famam dignitatemque suam ut Frenesio mancipet adduci [pag 88] nunquam poterit. Scitur, quoties ad saevitiam instigatus fuerit ab isto satana, quibus flabellis fuerit incitatus. Constanter tamen stetit in proposito, ut haec una sit ex multis eius praeclaris et heroicis virtutibus maxime admiratione digna, quod inter istos imperii motus nunquam se aut a moderatione et clementia, aut fidei suae religione dimoveri passus fuerit. F I N I S .