55:288 persuasum et animis nostris infixum esset, quis superbiendo auderet bellum cum Deo suscipere? Nunc spes impunitatis facit ut in coelum usque cornu attollere non horreamus. Sit igitur haec Petri sententia, quasi coeleste fulmen ad humiliandos homines. Caeterum humiles vocat qui omni propriae virtutis, sapientiae, et iustitiae fiducia exinaniti, quidquid boni est, in solo Deo quaerunt. Si non nisi hac via ad Deum pervenitur, quis non propriae gloriae oblitus, libenter submittere se debet? 6. Humiliamini ergo. Semper tenendum est in quem finem nos coram Deo humiles esse iubeat: ut scilicet faciles atque humani fratribus simus, nec recusemus nos illis subiicere quantum postulat caritatis ratio. Ergo qui fastuosi sunt vel praefracti erga homines, eos dicit adversus Deum protervire. Proinde hortatur omnes pios, ut Dei potentiae se subiiciant. Et manum Dei p o t e n t em vocat, quo plus incutiat terroris. Tametsi enim perpetuum est manus Dei epithetum: hic tamen ad praesentis causae circumstantiam accommodatur, caeterum quia timere vulgo solemus, ne damno sit nobis nostra humilitas, et alii hac occasione magis insolescant: occurrit Petrus, ac eminentiam promittit omnibus qui se submiserint. Sed addit in tempore, ut nimiae festinationi simul obviam eat. Significat ergo opus esse ut humilitatem ad tempus discamus: Dominum vero satis tenere quando nos attolli expediat. Ita eius consilio permittere nos decet. 7. Omni cura vestra. Expressius adhuc nobis commendat Dei providentiam. Unde enim haec proverbia, ululandum esse inter lupos: item, stultos esse qui ovibus sunt similes, quia lupis se vorandos exponunt: nisi quia putamus nostra modestia fraenum laxari impiorum audaciae, ut petulantius nobis insultent? Porro hic motus ex divinae providentiae ignorantia nascitur. Contra autem simul atque hoc constitutum fuerit, curam nostri esse Deo, facile ad patientiam et mansuetudinem compositi erunt animi. Ergo ne hominum improbitas ad ferociam nos sollicitet, hoc remedium praescribit apostolus, sicut et David psalmo tricesimoseptimo, ut cura nostra in Deum reiecta interim quiescamus. Nam qui in Dei providentiam non recumbunt, eos omnes assidue secum tumultuari necesse est, et violento impetu adversus alios ruere. Quo magis in hanc meditationem incumbere nos oportet, Deum habere curam nostri: primum ut pax nobis interne constet: deinde ut erga homines modesti mansuetique simus. Caeterum non ita iubemur coniicere omnem in Deum curam, quasi nos lapideis cordibus praeditos, omnique sensu privatos esse Deus velit: sed ne trepidatio vel anxietas nimia ad impatientiam nos impellat. Similiter divinae providentiae cognitio non ita omni cura liberat, ut secure sibi homines indui-