5:288
sacrilegii
te
reum
agit:
quandoquidem
ore
Domini
in
sanctos
ecclesiae
usus
consecratum,
ita
perverse
abs
te
et
improbe
profanatur.
Quamobrem
frivolis
illis
tergiversationibus
valere
iussis,
nunc
te
appello
et
obtestor
praesidem
religionis,
quam
fideliter
et
sollicite
in
componenda
constituendaque
religione
labores:
ducem
ac
moderatorem
populi,
quanta
sedulitate
curandis
populi
rebus
invigiles.
Si
te
vidente
et
connivente
proscindi,
conculcari,
contaminari,
everti
denique
totam
Dei
religionem:
si
populum
misere
circumscribi,
fraudibus
irretiri,
in
ruinam
praecipitari
ostendo:
qualem
iam
praetextum
afferre
possis,
qui
vel
ad
minimam
excusationem
valeat?
Quid
quod
non
connives
modo,
sed
talibus
quoque
flagitiis
te
ipsum
inscribis?
nec
tacendo
solum
et
dissimulando
verbum
populumque
Domini
prodis,
sed
manu
ipse
tua
et
labefactas
veritatem,
et
populum
trucidas.
Hoc
enim
non
est
quod
neges:
centum
furtorum
genera,
quibus
simplex
plebecula
expilatur:
mille
sacrilegiorum
formas,
quibus
et
nomen
Dei
profanatur
et
dissipatur
veritas:
in
summa,
quidquid
paene
impietatis
et
abominationis
habet
tua
dioecesis,
et
manus
tuae
subscriptione
approbata
esse,
et
annulo
consignata.
Quod
est
sacrilegium
sub
coelo
missa
exsecrabilius?
Et
tamen
sacerdotes
nefandis
illius
sacris,
aut
ipse
initias,
aut
alteri
de
manu
in
manum
(quod
dicitur)
initiandos
tradis.
Quo
postea
se
Christi
carnifices
iactent,
ac
ipsum
populo,
veluti
promercalem,
quotidie
prostituant:
non
sine
summa
crucis
eius
contumelia,
cuius
virtutem
commentitiis
illis
suis
sacrificiis
prorsus
enervant.
Missis
ergo
suis,
quibus
nulla
est
in
terris
nocentior
lues,
quoties
populum
fascinant,
acceptum
abs
te
venenum
porrigunt.
Circulatores
istos
probe
nosti,
qui
populum
ut
pecunia
emungant,
mortuorum
ossa
circumferunt.
Quid
vel
eorum
nundinatione
foedius,
vel
praestigiis
nocentius?
Utrumque
tamen
non
sine
tuo
permissu,
addo
etiam
commendatione,
exercetur.
Quales
vero
sunt
excommunicationes?
quae
nunquam,
nisi
tua
autoritate
praetextae,
efferuntur?
Qualia
sunt
edicta
omnia,
quae
nomine
tuo
publicantur?
sive
[pag.
55]
aliquid
interdicunt,
sive
indulgent,
annon
semper
meram
spirant
tyrannidem?
Verum
quia
evolvendae1)
huius
sentinae
nullum
futurum
finem
video,
diutius
in
enumeratione
non
commorabor.
Tantum,
si
tuum
est,
quidquid
a
suffraganeo,
a
vicario,
ab
officiali
tuo
cx
officio
geritur,
quid
ex
tribus
illis
officinis
prodeat
cognosce:
et
per
me
plane
absolutus
esto,
nisi
plus
illic
pessimorum
scelerum
reperias,
quorum
conscientia
obstrictus
tenearis,
quam
sermone
designare
possim.
Nullum
enim
vel
im-
1)
Sic
sola
princeps,
Caeterae
;
eluendae,
quod
meliorem
praebet
sensum.
Gallus
vertit:
si
ie
vou
Ioye
remuer
toute
Finfection
qui
est
dans
ce
bourbier.
|