29:288 fruimur a Deo, quod nimirum ab ipso nihil exspectemus, ac veluti clausum os habeamus, quum contra in angustiis constituti et maximis hinc inde periculis velut obruti, tunc aperto ad dominum ore clamantes, res ab ipso meliores exspectemus. Quid hic autem agat Dominus? Nam, oro, quibus obicibus et repagulis Dei beneficii erga nos ostium occludimus? Quare discendum Annae exemplo est, tunc nobis gaudendum esse maxime, quum maxime turbulenta erunt omnia: ac licet nullas miseriarum finis aut exitus appareat: Dei verbum in tenebris densissimis tanquam ardentissimam facem nobis sequendum, quae prius occulta patefaciat : et adversus nostram infirmitatem dimicandum tamdiu, dum a Deo sufficientibus viribus instructi audacter adversus quaecunque pericula subsistamus. Caeterum vocem illam Cornu scriptura frequenter pro vi et robore usurpat. Anna ergo dicit suum cornu sic exaltatum, quemadmodum alibi Deus regis sui cornu dicitur exaltasse, id est robur ac potentiam. Quare se a Deo confirmatam palam profitetur: quasi dicat non evenisse sibi tantum a Domino beneficium, nisi speranti et divinum favorem tandem aliquando venturum patienter exspectanti. Digna vox quam diligenter observemus, quum miseros mortales tamen plerumque sua ipsorum virtute ac fortitudine gloriari videamus, adeoque nimis insolescere. Sed firma et stabilis laetitia nobis quaerenda est, quam nulla tempestas interturbet. Nam multos quidem laetari, sed ludicris, videas. Sic divites suis opibus, ebriosos abdomine suo gaudere conspicimus. Sed heu quam lamentabile gaudium quod sine Domino quaeritur; sane magno illud constabit. Idem esto de iis qui viribus propriis et fortunis laetantur iudicium: nam iusto Dei iudicio in tristitiam ac moerorem sunt desiturae: quemadmodum nos ipse Dominus noster Iesus Christus admonet. Nae magnum arrogantiae testimonium est, si in nobis ipsis aut industria nostri* laetitiae quaerimus materiam, quae tandem nonnisi confusionem iustam temeritatis et arrogantiae poenam parit. Quamobrem ex hoc loco teneamus, minime unquam dubitandum quin Deus nos exhilaret ac necessaria omnia nobis suppeditet, modo ad eum confugientes patienter gratiam eius exspectemus, ac in afflictionibus unicum asylum nostrum et auxilium agnoscamus. Addit Anna suum os dilatatum super inimicos suos, nempe quod prius habita ludibrio dolorem silentio premere cogeretur. Sic de se Davidem Psal. 39 loquentem videmus, quum ait se dominantibus improbis prorsus obmutuisse. Et singulari observatione digna est haec doctrina, ex qua discamus florentibus impiis et triumphantibus oportere nos oris claustra, ut loquitur propheta, custodire, ac dum nobis os Deus aperiat in silentio et pati-