25:288 praepostera sua cupiditate, sed quia iam tergiversandi non erat locus, pedem loco movere ausus non est: ac si Deus iniecta manu eum retineret. Quod dicitur spiritus Dei super hunc fuisse postquam oculos convertit ad desertum, et aspexit castra Israel, ut per tribus suas erant disposita, sic intellige, non sincero benevolentiae affectu fuisse inductum, ut conspectus ipse benedicendi materiam suggereret: sed eiusdem spiritus instinctu fuisse tractum, qui postea vim suam in vaticinio exseruit. Dicitur ergo fuisse super eum spiritus Dei, non quod illo demum momento coeperit eum afflare postquam oculos coniecerat in castra Israel: sed eum impulit ad illius loci vel plagae inspectionem, ut vehementior esset vaticinandi impetus, quasi in re praesenti. Postquam autem eius sensus ita perculit, vel saltem praeparavit, ut apta essent organa ad munus exsequendum, nunc linguam quoque eius ad prophetandum direxit: sed insigni modo, ut in subita mutatione fulgeret divina maiestas: ac si mutatus esset in novum hominem. Denique super eum fuit spiritus Dei, dum ostendit manifestis signis se esse sermonis autorem, nec illum ex proprio sensu loqui. Eadem ratione dicitur sumpsisse parabolam: quia insolita gravitate et magnifico splendore notabile fuit dicendi genus. 3. Dicit vir reconditus oculo. Non alio tendit tota praefatio nisi ut se verum Dei prophetam esse probet, ac benedictionem quam proferet se habere ex coelesti oraculo. Et vera quidem gloriatio fuit quoad hunc specialem actum: fieri tamen potest, ut eum ad se iactandum impulerit fastus et ambitio. Quanquam probabile est impulsu spiritus sic fuisse praefatum, quo plus fidei suis dictis assereret. Caeterum ex hoc consilio licet sensum verborum colligere. Elogiis se ornat Balaam quibus propheticum munus sibi arroget. Ergo quaecunque de se praedicat sciendum est competere in veros Dei prophetas quorum notas et insignia mutuatur. In hunc finem dicit se absconditum esse oculo: quo significat non vulgari more se videre, sed pollere arcanis visionibus. Consentiunt interpretes Qnitf tantundem valere ac DflD, hoc est clausum vel absconditum. Itaque vertunt quidam in tempore plusquamperfecto: Vir cui clausus erat oculus: et hoc intelligunt de caecitate Balaam, quum clarius videret eius asina quam ipse. Alii quia vident id commentum nimis esse dilutum, per antiphrasin exponunt: Cui apertus est oculus. Sed quoniam haec etiam interpretatio coacta est, non dubito quin absconditos sibi esse oculos dicat, quia arcana inspectione pollent supra humanum modum. Nam vocem hanc usurpat David (Ps. 51, 8) pro mysteriis, quum dicit: Abscondita sapientiae manifestasti mihi. Nisi forte placeat, hominem vocari absconditis