20:288 4095. BEZA BULLINGERO. Calvini morbus. Brissaci mors. Sabaudi pessimus in Genevenses animus. Brentii infamis libellus. Pellissariorum negotium deploratum, (Ex autographo Cod. Genev. 118, fol 149.) Eximio Christi servo D. Henrico Bullingero patri mihi plurimum observando et Tigurinae ecclesiae vere fido pastori. Tiguri. 8. Scripsi ad te paucis abhinc diebus, et Calvinus quoque noster, qui nunc rursus cum acerbissimis doloribus, si unquam alias, luctatur. Ab eo tempore haec tantum accepimus, Brissacum illum, unum ex quatuor Galliae Marescalcis et Normandiae praefectum,1) Dei gratia Lutetiae ex morbo interiisse. Dei gratia inquam, quoniam fuit homo impurissimus et infensissimus veritatis hostis. Quis autem sit ei successurus adhuc ignoratur, nisi quod probabile est t^v avToxQatoga aliquem non multo meliorem delecturam. Additur convenisse de pacis conditionibus inter Gallum et Anglum,2) quod utinam verum sit. Heri hac transiit quidam una cum ordinario illo regis apud nos legato, qui de communi foedere cum tota nostra gente ineundo serio agant. Quid autem de ipso legato mihi videatur iam antea ad te scripsi. Gaudeo illi adiunctum comitem et religiosiorem, ut audio (nam alioqui hominem non novi), et prudentiorem. Quid impedire possit quominus et ipsi foedus ineatis videre non possum. Imo nulla videtur melior ratio Gallicas ecclesias ac nostram praesertim confirmandi, quae alioqui, quantum possum coniicere, in extremum periculum est adducta, quum plerique non dubitent quin brevi, restituta Sabaudo ditione,8) ab eo 4095.1) Charles de Cosse de Brissac, quem Thuanus III. 430 celeberrimis Galliae ducibus militaribus adnumerat, abierat pr id. Cal. lan. anno aeU 56. Cf. Languet p 293. 2) Pax sancita est a. d, lll. Id. Apr. in oppido Tricassium (Troyes). Languet p. 292; Pax tandem facta cum Anglis. Solvuntur eis ut audio 120,000 coronatorum quae dederant mutuo Amiralio, ita tamen ut reddant obsides quos ob promissam Oaleti restitutionem apud se habent. Controversia de Caleto manet indecisa. Cf. Mem. de Castelnau ed. Le Lahom eur I. 161 ss. 3) Languet p . 294: Agitur adhuc de transigendis controversiis inter Sabaudum et Bernates, et putantur Bernates reddituri Sabaudo ea quae possident ad lacum Lemanum. Id admodum metuunt Genevenses. Nam eis esset grave habere tam potentem vicinum qui dicat se aliquid iuris in eorum urbem habere, quum praesertim nemo ignoret quam sint exosi omnibus iis principibus qui pontificiae religioni sunt addicti