15:288 in diem illum, quum illud bibam vobiscum novum in regno patris mei. R. Et accepto poculo quum gratias egisset, dedit illis et biberunt ex eo omnes et dixit illis: Hic est sanguis meus novi testamenti qui pro multis effunditur. Amen dico vobis posthac non bibam de fructu vitis usque ad diem illum quum illud bibero novum in regno Dei. L. Similiter et poculum postquam coenavit dicens: Hoc poculum novum testamentum in sanguine meo, qui pro vobis effunditur. P. Similiter et poculum postquam coenavit dicens: Hoc poculum novum testamentum est in meo sanguine: hoc facite quotiescunque biberitis in mei commemorationem. De vera manducatione corporis et sanguinis Domini. S. Augustinus de Consensu Evangelistarum Lib. 3 c. 1. Ioannes de corpore et sanguine Domini hoc loco nihil dixit, sed plane alibi multo uberius hinc Dominum loquutum esse testatur. Id alibi ipse exposuit in aliis suis scriptis de cap. Ioannis 6. Ioann. Dixit Iesus: Ego sum panis vitae, qui venit ad me non esuriet et qui credit in me non sitiet unquam. Amen dico vobis, qui credit in me habet vitam aeternam. Qui enim edit meam carnem et bibit meum sanguinem habet vitam aeternam et ego suscitabo eum in novissimo die. Caro enim mea vere est cibus et sanguis meus vere est potus, qui edit meam carnem et bibit meum sanguinem in me manet et ego in illo. Spiritus est qui vivificat caro non potest quidquam. Verba quae ego loquor vobis spiritus et vita sunt. Ioann. 6. Porro si placet hic Archigeni nostro Westphalo, fabrice tur et ex hac Evangelistarum et Apostolorum materia chaos, ut vocat, inexplicabilem et sese collidentium opinionum dissensionumque. Hoc quidem eo iure poterit, quo nostrorum sententias et expositiones in certamen et pugnas produxit, iure scilicet calumniae. Ingens est enim dissimilitudo in verbis Apostolorum et Evangelistarum de Coena Domini, dum hic plus, ille minus habet, dum hic illis alius aliis utitur verbis, dum hic aliqua ponit, alius omittit ete. Matthaeus et Lucas et Paulus dicunt: Quum egisset gratias. Unus Marcus habet, Quum benedixisset Lucas deinde plus quiddam dicit quam Matthaeus et Marcus, explicans quale corpus intellexit Dominus dicens: Quod pro vobis datur. Id aliter effert Paulus : Quod pro vobis frangitur. Idem addit sicut Lucas etiam: Hoc facite in mei recorder tionem y quo priores duo carent. Idem quoque Paulus, utcunque invertit ordinem verborum solemnium quae vocant consecrationis. Alii enim dicunt: