7:287 287 PAULI III. ADMONITIO CUM SCHOLHS. 288 cui cum sancto spiritu sit honor per aeterna saecula. Augusti, M. D. XLIV. Amen. Datum Bomae apud S. Marcum, XXIV. habetur ratio. Germaniae, inquam, hoc novum est ac insolens, rescindere promissa, a fide semel data resilire, nihil habere firmi nec rati, nisi quantum sit tibi utile. Quod si a communi Germaniae usu abhorret, quod promiseris pro nihilo ducere, ut retractes quum libeat, a Caesaris persona quid alienius? C O N C L U S I O . [pag 85] Finis est, ut quidquid cum Protestantibus pactus fuerit imperator, transegerit, constituerit, irritum sit ac inane. At fide inter homines nihil sanctius. Pridem decretum est, non esse haereticis servandam fidem: quid si interpositum sit iusiurandum? Quasi vero non sit pontificium, sacramento solvere, quoties visum est. Ius est imperii perpetuum ac inviolabile, ut promissis stetur. Quid tum? annon legibus superior est papa? Imo quid illi cum legibus? At maiestate Caesaris indignum a decreto [pag. 86] discedere. Satis est, quod omnis turpitudo papae sanctitate abstergitur. At confectum est diploma. Quasi vero non omnibus diplomatis abolendis una papae absolutio sufficiat. Sic quidem antehac agere solebat. Cuius rei insigne documentum est Ioannes Hussius, quem Romanenses fide publica Constantiam illectum crudeliter necarunt. Aderat imperator Sigismundus, mansueti ingenii princeps, ac minime sanguinarius. Quum sibi ac toti imperio turpissimum duceret, quem in fidem tutelamque suam receperat, in conspectu suo, adeoque ex protectionis suae praesidio,