55:287 287 EPIST. PETRI I 288 humilibus vero dat gratiam. 6. Humiliamini ergo sub potenti manu De% ut vos extollat quum erit oportunum: 7. Omni cura vestra in eum coniecta: quoniam HU cura est vestri. 5. Iuniores. Seniores alio sensu hic ponit quam prius. Necesse enim est, quum antithesis sit inter eos et iuniores, ut membra inter se respondeant. Ergo aetate senes vocat, quum prius de officio loquutus sit: atque ita a specie conscendit ad genus. Iubet autem in summa, unumquemque, ut est aetate inferior, parere maiorum consiliis, seque docilem et modestum praebere. Est enim iuvenum praesertim lubrica aetas, quae fraeno opus habet. Deinde non poterunt officium facere pastores, nisi vigeat ac colatur haec reverentia, ut minores patiantur se gubernari. Nam si nulla est subiectio, eversa est politia. Ubi eorum qui vel iure vel naturae ordine praeesse debent, nulla est autoritas, statim proterve omnes lasciviunt. Et omnes. Finem ostendit cur iuvenes senibus obtemperare debeant: ut scilicet inter omnes constet aequabilitas et temperatura. Neque enim quum senibus defertur autoritas, ius vel licentia illis datur excutiendi fraeni: sed ipsi quoque in ordinem coguntur, ut mutua sit subiectio. Sic maritus caput est uxoris: sed tamen illi aliquo modo vicissim subiectus est. Sic pater imperium habet in filios: nec tamen omni subiectione eximitur, quin ipsis aliquid debeat. Idem et de reliquis sentiendum. Denique omnes gradus politici ad tuendum universi corporis statum pertinent. Quod fieri non potest, nisi membra omnia mutuo subiectionis nexu inter se cohaereant. Humilitatem animi induite. Nihil humano ingenio magis adversum est quam subiectio. Vere enim illud olim dictum est: regis animum quemque intra se habere. Donec ergo subacti fuerint alti illi spiritus, quibus turget hominum natura: nemo alteri cedere volet: quin potius singuli, aliis contemptis, omnia sibi arrogabunt. Quare prudenter apostolus, ut modestia inter nos locum habeat, fastum et superbiam corrigit. Elegans autem est metaphora qua utitur, ac si diceret : omni ex parte amplectimini humilitatem, sicuti vestis totum corpus tegit. Interea significat nullum pulchriorem esse ornatum aut decentiorem, quam ubi nos submittimus. Propterea quod. Est gravissima comminatio, quod quicunque se efferre cupient, hostem habituri sint Deum, qui eos prosternet : contra vero humiles, propitium et faventem. Fingendae sunt nobis duae manus Dei: altera quae sursum, veluti malleus, deiiciat ac conterat qui se attollunt: altera quae humiles, qui sponte se demittunt, excipiat, veluti stabilis fultura ad eos sustinendos. Hoc si vere