52:287 287 EPIST. PAULI AD TIMOTHEUM L 288 stratio. Caeterum plus quam ridiculi sunt papistae, dum in diaconis suis facere se obtendunt quod Paulus praescribit. Initio quorsum diaconos suos creant, nisi ut in pompa calicem gestent, et ludicris nescio quibus spectaculis pascant oculos imperitorum? Adde quod ne id quidem servant. Neque enim ab annis quingentis diaconus unus creatus est, nisi ut hoc gradu facto mox ad presbyterium conscenderet. Quantae igitur impudentiae est quod iactant ad gradum altiorem eos evehi qui probe ministraverint, quum eos tantum sacerdotio suo dignentur qui nullam prioris officii partem unquam attigerunt? Et libertatem in fide. Merito hoc addidit. Nihil enim est quod aeque libertatem pariat, ut bona conscientia et vita a crimine probroque immunis. Quemadmodum e converso timidos esse oportet qui male sibi conscii sunt. Quod si licentia interdum exsultant, neque aequabilis ea est ac perpetua, nec quidquam habet ponderis. Ideo etiam exprimit libertatis speciem. In fide, inquit, quae est in Christo. Quo scilicet maiore fiducia Christo serviant. Sicuti rursus os habent quasi obturatum et constrictas manus, suntque ad bene agendum inhabiles, qui turpiter in sua functione versati sunt: quia nihil illis habetur fidei, nihil autoritatis tribuitur. 14. Haec tibi scribo, sperans brevi ad te venire. 15. Quod si tardavero, ut videas quomodo oporteat in domo Dei versari, quae est ecclesia Dei viventis, columna et firmamentum veritatis. 16. Et sine controversia magnum est pietatis mysterium: Deus manifestatus est in carne, iustificatus in spiritu, visus angelis, praedicatus gentibus, fidem obtinuit in mundo, receptus est in gloria. 14. Haec tibi scribo. Spem adventus sui facit Timotheo, partim ufe eum animet, partim ut eorum proterviam comprimat qui sua absentia magis insolescebant. Neque tamen ficte quidquam Timotheo promittit, vel per simulationem alios territat. Omnino enim sperabat se venturum: ut venisse probabile est, si hanc epistolam scripsit quo tempore Phrygiam peragrabat: sicuti refert Lucas Acto. 18, 23. Hoc autem nobis argumento sit quanto sollicitudine curaverit ecclesias, qui praesenti malo remedium in breve tempus differre non sustinuerit. Quamquam continuo post addidit, epistolam instruendo Timotheo scriptam esse, si forte sibi contingeret moram facere opinione sua longiorem. 15. Quomodo oporteat in domo Dei versari. Hac loquutione commendat officii pondus ac dignitatem: quia sint pastores veluti oeconomi quibus regendam suam domum commisit Deus. Si quis amplae familiae curam sustineat, noctes ac dies anxio studio incumbit, ne quid sua negligentia, vel imperitia,