49:287 287 EPIST. PAULI AD ROMANOS 288 16. Salutate vos in osculo sancto* Osculum frequens ac pervulgatum benevolentiae symbolum fuisse apud Iudaeos, passim ex scripturis liquet. Apud Romanos minus fortasse usitatum : neque tamen insolens erat, nisi quod mulieres osculari non licebat, praeterquam solis cognatis. Illud tamen in morem transiit apud veteres, ut Christiani ante coenae communicationem se mutuo oscularentur, ad testandam eo signo amicitiam : deinde eleemosynas conferrent, ut id, quod repraesentaverant osculo, re quoque et effectu comprobaret: quemadmodum apparet ex quadam Chrysostomi homilia. Hinc fluxit ritus ille, qui hodie est apud papistas, osculandae patenae et conferendae oblationis. Quorum alterum merae est superstitionis, sine ullo fructu : alterum non alio facit, nisi ad explendam sacerdotum avaritiam, si tamen expleri posset. Non tamen videtur Paulus caeremoniam hic praecise exigere, sed tantum eos hortatur ad fovendum fraternum amorem, quem a profanis mundi amicitiis discernit, quae utplurimum vel fucosae sunt, vel sceleribus conflatae, vel retinentur malis artibus, nunquam vero in rectum finem tendunt Salutem ab ecclesiis adscribens, quantum in se est, mutuo amoris nexu devincire inter se studet omnia Christi membra. 17. Obsecro autem vos fratres, ut observetis eos qui dissidia et offensiones contra doctrinam, quam vos didicistis, excitant, et ut declinetis ab illis. 18. Qui enim tales sunt, Christo Domino non serviunt, sed suo ventri: ac per blandiloquentiam et assentationem decipiunt corda simplicium: 19. vestra quidem obedientia ad omnes permanavit. Gaudeo igitur de vobis: sed volo vos sapientes esse ad bonum, simplices vero ad malum. 20. Deus autem pacis conteret brevi Satanam sub pedibus vestris. Gratia Domini nostri Iesu Christi sit vobiscum. Amen. 17. Obsecro autem, ete. Nunc adhortationem ponit, qua necesse habent subinde vellicari ecclesiae omnes : quia occasionibus perpetuo imminent Satanae ministri ad turbandum Christi regnum. Duobus autem modis turbationem hanc moliuntur: nam aut dissidia seminant, quibus distrahantur animi ab unitate veritatis: aut offensiones suscitant quibus ab amore evangelii alienentur. Illud fit dum novis et humanitus excogitatis dogmatibus dissipatur Dei veritas: hoc, dum variis artibus odiosa vel contemptibilis redditur. Quicunque ergo alterutrum faciunt, eos ipbet observari, ne decipiant ac incautos deprehendant : deinde vitari, quia noxii sunt. Nec abs re attentionem hic a fidelibus requirit: quia saepe fit nostra socordia vel incuria, ut multum damni ecclesiae inferant pravi nebulones antequam illis obviam eatur: deinde mira saepe vafritie ad nocendum obrepunt, nisi prudenter considerentur. Observa autem