15:287 287 EPISTOLAE 2034.2035 288 de sancta Coena Domini, adversus intempestivam Ioachimi Westphali farraginem assertio christiana autore Ioanne Calvino ministro Ecclesiae Genevensis. Ista sunt, venerabilis et dilecte frater, quae in responsione nostra vel addita vel sublata aut mutata optamus. Si videris nos non imprudenter admonuisse te istorum, age impende te nobis hactenus, ac librum recognitum remittas mature, oramus, ut eundem et aliis exhibeamus fratribus et principio quidem Bernatibus deinde Rhaetis et Basiliensibus postea etiam aliis ac ita editioni praeparemus. Sin aliud visum fuerit tuae caritati et illud ipsum quoque libenter ex te audiemus. Vale, honorande et carissime frater, Dominus benedicat tibi et symmystis tuis. Tiguri 24. Octobris anno 1554. Pastores et lectores sacrarum literarum ministri ecclesiae Tigurinae tui semper ex animo. Quoniam vero Tabularum mentionem fecimus specimen earum nunc tibi exhibemus. Tabula I. De pane dominico. M. 26i Vescentibus autem eis, accepit Iesus panem (xcti svxaQiGtfoac) et quum egisset gratias, fregit deditque discipulis et ait: Accipite, comedite hoc est corpus meum. R. Et edentibus illis, sumpto Iesus pane (evXoyyaac) quum benedixisset, fregit et dedit illis ac dixit: Accipite comedite, hoc est corpus meum. L. Et accepto pane quum gratias egisset (¡ì5- KpjQwxriGac) fregit et dedit eis dicens: Hoc est corpus meum quod pro vobis datur. Hoc facite in mei recordationem. P. Dominus Iesus in ea nocte qua traditus est accepit panem (xal tvxaQuuTtjaac) et quum gratias egisset, fregit ac dixit: Accipite edite, hoc meum est corpus, quod pro vobis frangitur. Hoc facite in moi recordationem. De poculo dominico. M. Et accepto poculo gratiis actis dedit illis dicens: Bibite ex hoc omnes: hic est enim sanguis meus, quiest novi testamenti, qui pro multis effunditur in remissionem peccatorum. Dicam autem vobis, non bibam posthac ex hoc fructu vitis, usque 26) Vix opus est ut ie moneamus haec compendia literarum significare Matthaeum, Marcum} Lucam et Paulum.