9:286 Quanquam scripserisne ipse tua manu, an Scoto *) deliriorum tuorum praeconi quod non licebat isthic vulgare dictaveris, ut Lutetiam perferret, mea nihil interest. Atque utinam vel alius esset libelli autor, vel tu ipse esses alius: quod non aliter fiet, donec quam amabilis sit virtus ingenuitas [pag. 25] gustaveris. Quanquam semper mecum reverenter loquutus es, quam tamen propensus natura esses ad cavillandum, non difficile fuit cognoscere. Vitium hoc quod etiam puerilibus nugis augebas, corrigere studui sed frustra: quia ad naturam accesserat prava affectatio, ut acuminis laudem ex frigidissimis quibusque et plus quam insipidis iocis captares. Nec vero est quod te Socratis exemplo tegas, quod dicta quaelibet suis cavillis exagitare solitus fuerit. Nam quum excelleret vir ille multis et praeclaris virtutibus, uno hoc vitio quod non minus perperam quam cupide aemularis eas omnes inquinavit. Refutationem scripti tui a me exigis, quae possit a populo intelligi. Equidem simplici puroque docendi genere hactenus studui me accommodare ad rudissimi cuiusque captum. Verum si nullam rationem admittis, nisi quam [pag. 26] capit terreni hominis sensus, superbo fastidio aditum vobis ipsi clauditis ad eam doctrinam, cuius cognitio a reverentia incipit. Nec mihi ignotae sunt tuae et similium sannae, quibus Dei mysteria non secus exagitatis, ac si gratiam et autoritatem perderet, quidquid vobis non arridet. Iam vero quid hoc sibi vult, simul ac obstrepere quilibet mihi volet, ad refutandum me cogi? Meque enim hanc legem sibi imponi passus fuisset Socrates, cuius nomen falso obtendis. Ego imitationem sine exceptione minime appeto. Quod si quis non hac tantum aetate, sed aliis etiam saeculis, improbis se constanter opposuit, 1) ou bien, si cest Escossois qui fait estat d'esventer te& resveries si tost que tu les as enfantees, l'a escrit sous toy pour porter a Paris, d'autant qu'il ne feust pas este permis de le publier au lieu de ta demeure