7:286 enim ad remedium afferendum aptior, quam cui bene perspectus est morbus? Tollendae sunt ac repurgandae corruptelae, quae veterem diaconiam prorsus sustulerunt. Quibus potius iniungi hoc onus convenit, quam qui malorum omnium non modo penitus sunt conscii, sed etiam autores? Exspectemus qualis futura sit emendatio, si sacerdotibus libera vel agendi, vel cessandi potestas relinquatur. Non sic prius rex Iosias, qui non proventui tantum ad victum destinato, sed etiam sacris oblationibus scribam suum praefecit. Et tamen Frenesium nihil pudet sacrilegii accusare imperii ordines, si cohibendis sacrilegiis se interposuerint. [pag. 84] 47) Quid sit concessum Protestantibus, dicere supersedeo: quanquam huc summa redit, ne quibus iniustis praeiudiciis, nisi causa rite cognita et iudicata, ante tempus graventur. Hoc totum rescindi iubet sanctus pater. Durum id quidem, prima specie, sed ratio subest. Quid enim, si ad concilium integri veniant Protestantes, quantum sanctae sedi decesserit, ut quasi de re dubia ineatur disceptatio? Non abs re ergo est, quod tam strenue contendit papa, ne quo privilegio subleventur. Quid enim aut commodius illi, aut magis expeditum quam ut damnati illuc pertrahantur, vel poenas luant suae absentiae? Quin ergo illi expediat, non dubium, sed num etiam aequum ac rectum sit, quaeritur. Valeat honestas, inquit Frenesius, utilitas praevaleat. Hoc quidem iure romano est usitatum, sed non meminit se in Germania loqui, ubi et fidei datae religio colitur, et pudoris 1) ecclesiae omittitur in omnibus edd. praeter principem. Deest etiam in versione gallica.