55:286 ad necessitatis praescriptum, lente et frigide, tanquam coacti, in opere progredimur. 3. Dominium exercentes. Quia Graecis propositio xaxa fere in malam partem capitur, taxat hic Petrus praeposteram dominationem : qualis est eorum qui se ministros esse Christi et ecclesiae non reputantes, plus aliquid appetunt. Cleros autem appellat particulares ecclesias. Nam quum universum ecclesiae corpus haereditas sit Domini: ut per oppida et pagos distributae sunt ecclesiae, totidem sunt veluti praedia, quorum culturam singulis presbyteris assignat. Nimis imperite quidam de clericis (quos vocant) hoc dictum putant. Vetustus quidem fuit ille loquendi modus, ut totum ordinem ministrorum, clerum vocarent: sed utinam patribus nunquam venisset in mentem ita loqui: quia quod toti ecclesiae scriptura communiter tribuit, minime consentaneum fuit ad paucos homines restringere. Et hic loquendi modus adulterinus fuit, vel saltem a recto apostolorum usu degener. Nominatim vero Petrus ecclesias hoc titulo commendat, ut sciamus Domino eripi quidquid ad se homines trahunt: sicuti multis locis peculium suum et virgam haereditatis suae ecclesiam nominat, dum integrum sibi dominium vult asserere. Neque enim regnum pastoribus tradit, sed curam iniungit duntaxat, ut ius illi suum interea salvum maneat. 4. Quum apparuerit. Nisi in hunc finem intenti sint pastores, fieri nullo modo potest ut gnaviter in cursu vocationis suae pergant: quin potius subinde deficerent. Nam innumera sunt offendicula quae exanimare possent etiam optime cordatos. Saepe cum ingratis hominibus negotium est, a quibus rependitur indigna merces : longi et immensi labores saepe irriti: Satan perversis suis machinationibus interdum praevalet : ergo ne frangatur pius Christi servus, unicum hoc remedium habet, ut in Christi adventum oculos convertat. Ita fiet ut suum laborem, qui carere profectu videtur apud homines, gnaviter quisque obeat, cui tanta merces apud Dominum sit reposita. Porro ne longior exspectatio languorem gignat, simul praedicat amplitudinem mercedis, quae ad moram compensandam valere debet. Vos, inquit, immarcessibilis gloriae corona manet. Notandum etiam quod Christum vocat pastorum principem: quia non nisi sub ipso eiusque nomine ecclesiam regimus, ut sit nihilominus ipse in solidum pastor. Itaque princeps hic non praecipuum modo significat, sed eum cuius potestati reliquos omnes subesse oportet: sicuti non nisi eius mandato et nomine personam hanc sustinent. 5. Similiter iuniores subiecti estote senioribus: sic et omnes alii aliis subiiciamini. Humititatem animi induite: propterea quod Deus superbis resistit j