52:286 hominibus christianis est cognitu necessarium. Summam tamen piae doctrinae honorifice mysterium appellat: ut certe Deus per evangelium sapientiam terrenis hominibus patefacit, quam in coelo suspiciunt angeli. Quare nihil mirum si humanum captum superet. Proinde eam cum summa reverentia amplectendam esse meminerimus: et quia ad tantam altitudinem nunquam conscenderemus proprio marte, suppliciter Deum rogemus ut eam spiritu revelationis nobis reseret. Rursus quum videmus impios vel ridere, vel nihil gustare, divinae esse gratiae agnoscamus: quod quae aliis sunt abscondita, nobis in corde sunt et in oculis, ut inquit Moses (Deut. 30, l l ) . Ergo diaconos in mysterio fidei vult esse eruditos: quia etsi docendi munus non habent, nimis tamen absurdum foret, publicam in ecclesia personam sustinere, et rudes esse in fide christiana : praesertim quum saepe incidat necessitas monendi et consolandi, nisi partibus suis deesse velint. Additur pura conscientia, quae extenditur ad totam vitam: tum vero ut sciant se Deo servire. 10. Et hi probentur. Yult non ignotos, sed compertae probitatis eligi, quemadmodum episcopos. Et hinc apparet, irreprehensibiles dici qui nullo notabili vitio laborent. Porro haec probatio non est unius horae, sed in longa experientia consistit. Summa est: ubi de creandis diaconis agetur, non debere quoslibet temere et sine delectu obtrudi, sed designandos esse quos anteacta vita sic commendet, ut iam quasi habito examine constet esse idoneos. 11. Uxores similiter. Uxores intelligit tam diaconorum quam episcoporum. Debent enim maritis esse adiutrices in officio: quod fieri nequit, nisi prae aliis bene sint moratae. Et quoniam uxorum meminerat, idem praecipit de diaconis quod ante de episcopis: nempe ut unica uxore quisque eorum contentus, casti et honesti patrisfamilias sit exemplum: lib ero sque et totam domum in sancta disciplina contineat. Atque hinc refellitur eorum error qui de famulis domesticis locum hunc accipiunt. 13. Qui bene ministraverint. Quia uno aut altero saeculo post apostolorum mortem invaluerat usus ut ex diaconorum ordine eligerentur presbyteri, vulgo hunc locum exposuerunt de transitu ad gradum superiorem, quasi apostolus ad honorem presbyterii vocet qui fideles se diaconos praestiterint. Ego, etsi non nego diaconorum ordinem interdum seminarium esse posse ex quo sumantur presbyteri: tamen simplicius accipio Pauli verba, qui probe defuncti fuerint hoc ministerio, non parvo honore dignos esse: quia non sit sordidum aliquod exercitium, sed honorificum in primis munus. Porro hac particula significat quantum ecclesiae intersit, hoc munus a viris selectis administrari : quia existimationem et reverentiam conciliat sancta admini-