49:286 Accedit etiam ex ipsa temporis diuturnitate maior et amplior fidei probatio, dum ii qui primi coeperunt, bene currendo non fatigantur. Gratitudinem suam iterum testatur, dum Mariae erga se officia commemorat. Nec dubium est quin laudes istas adscribat, ut quos laudat Romanis reddat commendatiores. 7. Salutate Andronicum. Quamquam genus et alia) quae ad carnem pertinent, non magni facere solet Paulus, quia tamen nonnihil valere poterat consanguinitas, quam cum eo habebat Iunia et Andronicus, ut facilius innotescerent, hanc quoque laudem non negligit. Plus momenti est in secundo elogio dum nominat concaptivos: quia inter decora militiae Christi vincula non ultimo loco censentur. Dum tertio loco apostolos nominat, hanc vocem1) non accipit in significatione propria et usitata, sed latius extendit ad eos omnes qui non unam tantum ecclesiam instituunt, sed promulgando ubique evangelio impendunt operam. Qui ergo salutis doctrinam huc et illuc circumferendo plantabant ecclesias, eos generaliter vocat apostolos hoc quidem loco. Nam alibi ad primarium illum ordinem restringit, quem Christus initio instituit in duodecim discipulis: alioqui absurdum esset, excellentiam tantam illis adscribi inter paucos. Iam quia prius evangelium fide amplexi erant quam Paulus, eos sibi hoc respectu praeferre non dubitat. l l . Qui sunt ex Narcissi fam. Nimis indignum esset, in tam longo catalogo Petrum praeteriri, si tunc Romae fuisset: atqui fuisse oportet, si Romanensibus creditur. Porro si in rebus dubiis nihil melius est quam probabilem coniecturam sequi: nemo qui mediocriter iudicabit, persuadebitur verum esse quod affirmant. Nunquam enim a Paulo fuisset omissus. Caeterum notatu dignum est, nullum hic ex splendidis illis et magnificis nominibus audiri, unde colligere liceat, illustres viros christianos fuisse: quoscunque enim recenset Paulus, Romae obscuri et ignobiles fuerunt. Narcissum, quem hic nominat, Claudii libertum esse puto, multis sceleribus et flagitiis famosum. Quo magis admirabilis est Dei bonitas, quae in illam impuram domum et omni nequitia fiagrantem penetravit : non quod conversus ad Christum fuerit Narcissus ipse: sed hoc magnum fuit, domum quasi inferis similem Christi gratia visitari. Quum vero Christum pure coluerint qui sub foedo lenone, sub praedone voracissimo et homine corruptissimo vivebant, non est quod heros suos exspectent servi, sed quisque pro se Christum sequatur. Imo exceptio a Paulo adiuncta ostendit divisam fuisse familiam, ut pauci tantum fideles essent. i Nomen apostoli 21*