29:286 monia? Atque his gradibus nos Dei beneficia decet agnoscere et praedicare, ut ne extra nos exeamus. Si Deus mei misertus ex ingenti quopiam periculo me eripuit, equidem merito sum hoc praedicaturus, verum hoc beneficio ad aliud maius quasi manu deducor, ut ita Deum rursus compellem: Mi Deus! quanta tua erga me beneficia, quem non tantum in hac vita corporea ut filium pater foves, sed cuius etiam es animae misertus, et ex inferorum abyssis erutam in libertatem asseruisti. Nam quae quantave est vitae illius coelestis nobis per filium partae dignitas et excellentia, quantum decus longe ipsa etiam angelorum gloria et maiestate maius? Neque enim angeli ipsi Dei maiestati intuendae pares sunt, nisi Domini nostri Iesu Christi merito ac beneficio. Tu me tamen, Domine Deus, in haeredum ac filiorum tuorum numerum adscribere non dedignaris. Hic est igitur usus doctrinae illius quam hoc loco discimus: ut Dei singula erga nos beneficia sic expendamus, ut debitas ipsi gratias agamus, et eius bonitatem, virtutem, potentiam et iustitiam meritis laudibus efferamus. Anna igitur in hoc cantico magnifica Dei opera sic praedicat, ut de accepto a Deo filio sibi gratuletur: Deoque pro tanto beneficio gratias agat. Porro quod hic Anna dicitur oravisse, Deique gratiam praedicavisse, non sic intelligendum quasi precibus aliquid a Deo petierit: (etsi quidam hanc vocem ad superiores Annae preces referant, et hac una voce comprehendi illas velint) sed gratiarum actionem orationis vocabulo notari dicendum. Transeamus ad ipsius cantici verba: Exsultavit, inquit, cor meum in Domino ete. Duplicis hic laetitiae mentio est. Nam quum exaltatum cor suum dicit, minime dubitandum quin ad Dei singularem favorem respiciat, quo ad preces eius annuerat. Deinde quum iterum se laetatam dicit, ad laetitiam eam qua moeror suus ac tristitia fuerat sublata. Sed obscuriora haec videbuntur nisi apertius explicentur. Quare sciendum, oportere nos, licet multis hinc inde angustiis et doloribus velut obrutos, hilares tamen semper esse. Hanc ob causam Philippenses Paulus iubet in Domino semper gaudere. At tunc temporis ecclesia permultis persequutionibus agitabatur: Paulus in vinculis tenebatur, miseri fideles instar ovium intra luporum fauces versabantur, iu ipsis ecclesiae visceribus multa malorum semina fovebantur, quibus omnibus fidelium animus ita concuti poterat ut penitus deficeret. Nam animi aegritudo et summa tristitia hominem plane deiiciunt eidemque stuporem adferunt. Idcirco in his difficultatibus gaudio spirituali superanda tristitia illa est, ut quicunque casus, quaecunque tandem procellae ac tempestates ingruerint, saeviente mundo ac Satana, tamen imperterriti et inconcussi subsistamus. Quare etsi multae