25:286 tum populum divinitus, ut irritae sint suae divinationes, et vana auguria. Alterum membrum versus simpliciter mihi videtur huc tendere, Deum praeclara opera exinde editurum pro defensione populi sui, quae cum admiratione narrentur. Coactum est et a sensu remotum quod alii vertunt: Sicut hoc tempore dicetur: Quid operatus est Deus in Israele? potius enim dicere vult Balaam, longos fore progressus gratiae Dei, cuius exordia duntaxat tunc apparebant: ac in summa pronunciat exinde memorabiles fore Dei virtutes in populo illo, quae amplam materiam historiis suppeditent. 24. En populus tanquam leo. Haec similitudo non omni ex parte convenit. Non enim saevos aut rapaces fore Israelitas significat, sed validos et robustos: et si quis eos lacessat promptos ad resistendum. Capite proximo iterum recurret verbis paululum mutatis. Quod autem hic generaliter praedicat Balaam de toto populo, in benedictionibus Iacob confertur in solam tribum Iuda quia illic maxime excelluit fortitudo. Summa est quamvis undique impetatur populus Israel, praeditum fore invicta fortitudine, quae omnes impetus frangat, vel procul abigat. Caeterum meminerimus virtutem hanc, qua se tuebitur Israel contra omnes hostes, numerari inter Dei dona: ac si diceret Balaam, Dei praesidio fore salvum. EX EODEM CAPITE. 25. Dixit autem Balac ad Balaam: Neque maledicas ei, neque benedicas. 26. Cui respondit Balaam, dicens: Annon dixi tibi: Quidquid dixerit mihi Iehova id faciam? 27. Tunc dixit Balac ad Balaam: Veni agedum, ducam te ad locum alium, si forte inde placebit Deo ut maledicas ei mihi. 28. Sumpsit ergo Balac ipsum Balaam in verticem Peor qui respicit versus desertum 1). 29. Dixit autem Balaam ad Balac : Aedifica mihi hic septem altaria, et appara mihi hic septem iuvencos et septem arietes. 30. Fecit itaque Balac quemadmodum dixerat Balaam, et obtulit iuvencum et arietem in unoquoque altari. 25. Dixit autem Balac ad Balaam. Hic tanquam in speculo cernere licet quam misere huc et illuc agitentur increduli, ut inter vanas spes et metus alternent, ut sententiam mutando revolvantur tamen in eosdem errores: ac si per labyrinthum eos circumageret caeca intemperies. Ubi se opinione deceptum videt Balac, cupit saltem conductitium prophetam nec prodesse nec obesse. Id vero perinde est ac si Deum vellet iacere otiosum. 1) In margine: vel, Iesimon.