20:286 hoc et id perbreve epistolium, non longo tempore exaratum, tibi fratris mei ministerio mittendum curavi, ut sit beneficii a te accepti instar signi recordationis et verae gratiarum actionis. Certe tu mihi non solum scriptis sed et viva voce (quae quidem operante intrinsecus spiritu magis afficit) adiumento et consolationi fuisti, ne in desperationem variis afflictionibus spiritualibus exercitatus inciderem, quum evangelio Domini nostri Iesu Christi praedicando aliquando diceres, illum nunquam peccasse in spiritum sanctum, qui vera cordis compunctione, verae poenitentiae capite et principio, vel duceretur tangereturve. Tunc, mihi crede, vel maxime tentabar a diabolo, qui me perditum ufc alios Dei, cum reprobis, electos volebat: quamvis infirmitate potius quam malitia in id 2) genus incidissent, qui volueram prima fronte atque inconsiderate, non rite perspectis quae a te traduntur Institutionis libro 3 cap. 24. sect. 4. in aeternum Dei consilium Satana duce ingredi et caeca impetu penetrare, ut meae electionis certitudinem adipiscerer. Sed in tali tentatione statim poenituit me spiritu adoptionis facti. Nondum tamen quiescebat 'Efg^. At quum talia a te mense Iulio, ni fallor, anno miii. quing. sexagesimo secundo audissem, coepit consolatione vera eaque supernaturali elevari anima mea, ac deinceps (quae antea illud Davidis: Misereri ve oblitus est? Psalm. 77, 10, saepius referret) contra Satanae insidias et irretientia vincula gloriari. Ille mihi dicebat: Quia praepostere et perperam aeternum Dei decretum (quamvis fuisset illius mali autor) scrutatus es, non regula scripturae sacrae contentus, in spiritum sanctum peccasti. Ego misere afflictus (experientia edoctus Iehovae consilium esse profundam abyssum) dicebam id non esse peccatum in spiritum sanctum, quandoquidem id ignorantis potius et infirmari, digna tamen mercede recepta, quam certa malitia (ac si spernerem aeternam Dei veritatem scriptis mandatam) fuisset a me factum. Itaque victus est tandem eo tempore et semper postea divina voluntate |U)DiT8) Quamvis consolationum a te acceptarum infinitus sit numerus, hanc tamen prae caeteris mihi utilem tunc temporis memoriae mandandam curavi. Scio, ut vere etiam postea sum expertus, horrendum esse incidere in manus Dei viventis. Multi suo iudicio illa metientes (qui tibi fortassis referre potuerunt) dicebant me chartis invigilando id doloris comparasse et nimio studio cerebro me debilitatum esse. Ego vero Dei gratia aliter sentiebam et nunc quoque sentio. Servavit me hoc 2) quinque literae hebraicae lectu difficillimae, quarum tres posteriores fortasse j-jOD referunt. S) sic.