15:286 adeo uti vocabulo: realiter: et per hoc intelligere id quod est vere, non false, per illusionem et imaginationem vanam, per nos quidem hoc illis est liberum. Non illa de causa litigabimus cum eis, modo nobis quoque liberum sit clare loqui et loquutiones religiosa expositione explicare: maxime quum orationis unicus sit finis, clare ea quae dicuntur intelligere ete. Mox quum sequitur:23) Eam quoque a nobis manducari, dum in corpus unum cum Christo (rursus hic inseri cupimus voculam: per fidem) coalescimus. Neque arbitramur, id tibi iniquum videri quum eiusmodi loquutione usi sint scripturae et omnes sancti patres. Folio 1), facie 224) ab his verbis: Nihilo sc. magis quam carnalem vel localem copulam solvendo ete. usque ad novam periodum et ista verba: Restat verborum Domini expositio ete. placeret expungi et omitti omnia. Videtur enim esse repetitio unius atque eiusdem rei ingrata quae iam saepius et clare satis est exposita. Eodem folio et facie eadem : 2 5) Si panis censeri corpus debet quta sic vocatur etc. usque ad haec verba: Placet illis verbum retinere ete. et ipsa omnia expungi cuperemus. Principio ne morosi nostri adversarii nos novam rursus interpretationem, post innumeras nostras priores, afferre querantur. Deinde ne illi ipsi, aut nostrum nonnulli nobis obiiciant Bernensem Disputationem (fol. 120, 121, 129) quasi a nobis ipsis, et ab illa longe lateque dissideamus. Quae vero omittenda suademus, huiusmodi esse videntur, ut omissa detrimentum nullum bonae causae adferant. Fortassis non inutile foret ad imitationem, imo confutationem Westphali, tabulam diversarum interpretationum concinnantis, illi opponere duas tabulas breves, in quarum priore similitudo et diversitas poneretur verborum Christi per Evangelistas et Apostolos: in posteriore veterum ecclesiae doctorum consignaretur interpretatio. Postremo videtur et hoc operae pretium, si libellus tuus vel responsio nostra in certa distingueretur capita: quem laborem tamen ipsi libenter suscipiemus, si et tibi non Improbari intellexerimus. Specimen exhibuimus in Consensione ipsa apponendo in margine (quod et in textu fieri liceret) titulos vel argumenta rerum, puta: finis Coenae Dominicae; Communio fidelium in Christo; effectus sacramentorum ete ita enim expeditius sese lector explicabit ete. Titulum vel inscriptionem huiusmodi praefigere placeret: Consensionis ministrorum in Ecclesiis Heivetiae Rhaetiae (ac si placeret) et Galliae quibusdam 23) pag. 33 mtt. 24) pag. 34 med. 25) pag. 35 med.