9:285 IOHANNIS CALvlNI RK8PONSIO. [pag. 22] Multos doctrinae meae esse adversarios neque ignoro, neque miror: quia novum non est Christo, sub cuius auspiciis milito, multos blaterones obstrepere: hoc tantum nomine doleo, quod per latus meum configitur sacra illa aeternaque Dei veritas, quam reverenter a toto mundo suspici adorarique decebat. Sed quia ab initio eam video fuisse obnoxiam multis improborum calumniis, et Christum, quia ita decrevit coelestis pater, scopum contradictionis esse oportet, hoc quoque patienter ferendum est. Nulli tamen improborum virulenti morsus unquam efficient ut eius n,e doctrinae poeniteat , [pag. 23] quam a Deo auto re profectam esse certo mihi constat. Nec tam male in tot, quibus me Deus ipse exercuit certaminibus, profeci, ut ad futiles vestros crepitus adhuc expavescam. Imo quod ad te privatim attinet, larvate monitor, haec me ratio nonnihil solatur, quod in hominem melius quam dignus eras de te meritum ingratus esse non potuisti, quin foedam simul impietatem in Deum proderes. Scio quidem vobis Academicis nullum suaviorem esse ludum, quam sub dubitationis specie convellere quidquid est fidei in cordibus hominum: et quam lepida esse, quae in arcanam Dei providentiam iacis, dicteria tibi persuaseris, quamvis ipse dissimules, ex stylo tuo non obscure apparet. Sed te ac tuos sodales ad tribunal iliud cito, unde olim coelestis iudex solo oris flatusque sui fulmine vestram proterviam satis valide prosternet: [pag. 24] ut autem brevi tua dicacitas probis et cordatis lectoribus non minus foeteat quam tibi intus placet, facturum me confido. Refutationem scripti tui a me exigis, quod Lutetiam ab urbe helvetica furtim miseras, ut me inscio late spargeretur absque remedio venenum: et studium aliquod discendi simulans, nomen tuum nescio qua de causa subtices, nisi quod sciebas esse mihi aliquid in promptu, quod fidem tibi tuaeque catervae statim abrogaret. Coniicere tamen ex multis notis, imo animadvertere licuit quisnam esses.