25:285 285 REDITUS AD HISTORIAM. 286 vel affligi. Ac si dictum esset: Si quis iniuste nocere velit huic populo, Deus nullam vim nec iniuriam admittet, sed potius se opponet instar clypei. Atqui si placeat hic sensus, malim verba indefinite accipere: ac si dictum esset Non videbitur molestia in Iacob. Nam Hebraei saepe ubi verbum sine subiecto ponunt, generaliter ad quoslibet extendunt rem ipsam de qua agitur: et tunc verba activa commode in passiva resolvi possunt. Atque ita melius fluet contextus, quia subiicitur continuo post, Iehova Deus eius est cum eo: ubi reddi causa videtur cur non conspicienda sit molestia adversus Iacob: quia scilicet aderit Deus ad ferendum auxilium. Scimus autem immensam eius potentiam sufficere ad tuendam ecclesiae salutem, ut ne portae quidem inferorum praevaleant. Quod postea sequitur: Clangorem, vel iubilationem regis in eo esse, intelligo, Deum semper triumphandi materiam daturum esse. Nomen enim quod alibi vetus interpres iubilationem vertit videtur hic sumi pro gratulatoriis canticis. Sed quia tubae clangorem significat, non male quadrabit, populum fore terribilem suis hostibus quia audacter prosiliet ac descendet in proelium, quasi Deo tuba clangente. 22. Deus eduxit. Causam perpetuae felicitatis indicat, quia Deus qui populum illum semel redemit, inceptum a se opus non deseret. Argumentum a continua beneficiorum Dei serie ductum, nam quia ex fonte inexhausto manant, perennem habent cursum. Hoc autem ad ecclesiae statum specialiter pertinet: quia donec filios suos Deus ad metam usque perduxerit, nunquam desinit erga eos esse beneficus. Merito igitur colligit Balaam, quia Deus semel populum redemit, perpetuum fore salutis praesidem. Postea docet potentiam Dei qua populum tuebitur, fore invictam. Hoc enim sibi vult similitudo unicornis. 23. Non est augurium. Vulgo intelligunt laudari populum, quia auguriis et magicis superstitionibus non sit deditus, quemadmodum etiam Deus lege sua severe praeceperat ne se polluerent talibus corruptelis. Alii sic exponunt: Non indigent Israelitae ariolis: quia per Urim et Thummim, vel per prophetas, illis divinitus reveletur quidquid est utile. Rectior eorum sententia qui sic interpretantur: Nullum augurium et nulla divinatio valet contra Israelitas, modo clarior accedat explicatio. Fatetur enim, meo iudicio, Balaam suis auguriis non esse locum, vel solitas suas artes nunc cessare, quoniam earum effectus et vigor ad Israelitas non perveniat. Atque haec confessio respondet verbis magorum Pharaonis, quum dicerent: Digitus Dei est, postquam pertinaciter contenderant eousque dum ipsos cogeret Deus ad cedendum. Ita nunc Balaam pronunciat protegi elec-