20:285 285 1564 APRIL. 286 tuus Ioannes,2) de quo angebar quia diu nihil de ipso audieram, valet et progressus aliquos facit in literis. Rogant episcopus et praefectus ille ne revocem adhuc ipsum ex Anglia. Amatur a condiscipulis et praeceptoribus, qui ideo non libenter ipsum dimittent. Ideo vero potissimum retineri scripsit ad me Cognatus noster 3) quod aliis exemplo sit et tanquam stimulo eo praeceptores utantur. Publice enim disseruit saepius et orationes habuit. Utinam haec in gloriam Dei spectent et quem opto fructum ecclesiae aliquando producant. Bene vale, mi pater, cum omnibus symmystis. Dominus integram tibi valetudinem reddat, piorumque preces et gemitus exaudiat. Aureliae4) 6. Apr. 1564. Desiderium tui et urbis bonum hunc virum iam pridem tibi notissimum tuique studiosissimum pie et sancte inter nos versatum hinc abducit, ut ex vestra consuetudine et ecclesiae illius statu et exemplo fructum colligat. Tui observantissimus N. Gallasius. 4094. BIRGANNUS*) CALVINO. Discipulus nuper ut videtur e schola dimissus, nunc minister verbi in Britannia gallica, fidei et observantiae testimonium edit. (Ex autographo Cod. Genev. 109, fol. 131.) A Monsieur et pere Monsieur Calvin. Patri suo D. Calvino salutem precatur aeternam Philippus Birgannus Brito. Quoniam omnem quam in coelestibus et divinis rebus hactenus sum assequutus cognitionem tibi (sicut et D. Berne,) iure et meritissimo tanquam Iehovae instrumento acceptum ferre debeo, mi pater, 2) Nomen occurrit Jo Gallasii Genevensis in Livre du Eecteur p. 2. 8) Gallasii successor apud Londinenses. 4) ubi appulerat pridie Cal. Dec, 4094 1) Vir alias ignotus, minister m Bennebon, dioeceseos Venetorum (Vannes, Morbihari). Nomen eius neque ap. Lenoir de Gr evam, Hist. eccl. de Bretagne ed. Vaurigaud, neque ap. Vaurigaud, Hist. des egi. ref. de Br. occurrit.