15:285 285 1553 OCTOB. 286 cum efficitur, sicut ipse unum est cum Patre. Quod ipse multis in locis evangelii secundum Ioannem, maxime vero Ioann. 17 cap. testatur. Sed an ideo protinus somniandum, et quae sequuntur. 21) Abhorremus admodum a vocabulo ineffabiliter, incomprehensibiliter et similibus. Ipse enim scis antagonistas nostros deprehensos in hanc veluti latebram tutissimam sese recipere et huiusmodi nebulis errores suos plerosque conterere. Eodem folio et eadem facie:22) Qualis autem sit corporis et sanguinis Domini communicatio quaeritur? Carnalem isti palam et simpliciter asserere non audent. (Imo audent, dicunt enim Christi carnem corporaliter edi ore corporis ineffabiliter, neque enim de modo inquirendum esse. Id quod superius intellexisti ex verbis Lutheri). Spiritualem quum dicimus, fremunt (quia hanc illi non agnoscunt, sed oppugnant ut quae non sit satis, neque exprimat doni Dei praestantiam et veritatem) quasi hac voce realem, quam vocant, tollamus (significanter dicis: Quam vocant, nimirum adversarii). At hi, quod indubitate constat, per reale intelligunt corporale: realiter praeseos est, id est, ipsum corpus praesens est: realiter editur: id est, ipsum corpus corporaliter, id est, ore corporis manducatur. Nos ergo, mi Calvine, tollimus vocem realiter, quum dicimus spiritualiter. Ac nolumus omnino hanc vocem illis ex nostro consensu concedi, in illa significatione qua hactenus usi sunt, et utuntur etiam hodie. Dicis: per reale intelligimus verum excludimusque falsum et imaginationem inanem. Recte tu quidem. Sed isti non ita intelligunt, sufficiat ergo nobis tutum et scripturae et patrum omniumque saeculorum vocabulum: Spiritus et spiritualiter. Admoneantur autem isti nos per spiritum non intelligere nihil, vanitatem et imperceptibiles efficaciaque carentes phantasias, sed ipsam Dei sensibilem in mentibus et fructiferam adeoque vitalem operationem. Nam spiritus veritas est, non illusio aut vanitas. Spiritus ergo satis realis est, et satis doni magnitudinem exprimit, utcunque non admittamus illis hoc vocabulum, quo tam crasse utuntur atque in ipso omne suae caussae praesidium collocant. Ergo quod mox subdis: Barbare loqui malumus quam pugnis materiam praebere, circumspectius poni oramus. Principio enim admittendo vocem realiter pugnas adeo non vitabimus, ut nunc maxime Instauremus. Deinde nolumus ita barbare loqui. Quae enim adigit nos necessitas barbaros loquendi modos invehere in nostras ecclesias, propter contentiosos istos? Si vero ipsis placeat loqui barbare in suis ecclesiis, assuetis rebus portentosis, atque 21) Hic Calvinus explicationis loco pauca verba addidit j¡í. 31. 22) p. 32.