9:284 Nam tuae rationes sunt obscurae, et fere eiusmodi, ut statim deposito de manu libro excidant ex memoria, neque adversarios convincant. At adversariorum argumenta sunt aperta, acria, et quae facile memoriae mandentur, et ab illiteratis (quales fere erant qui Christum sectabantur)percipiantur. Hinc fit ut tui discipuli fere magis autoritate tua nitantur, quam ratione. Et quum adversarios vincere non possunt, habent eos pro haereticis et pertinacibus, et ab eorum consortio abstinent, et omnes ubique monent ut abstineant. Ego vero, qui non, quis dicat, sed quid dicatur, attendendum censeo, omnes audiendos, omniaque probanda iudico, et quod bonum est tenendum. Quare, Calvine, si qua vera, aperta, firmaque argumenta habes, quibus refelli possint adversarii, quaeso te ut ea in medium adferas, quo veritati patrocineris. Scis quod scriptum sit: Dabitur vobis os et sapientia, cui resistere nemo poterit (Luc. 21, 15). Ego ubicunque veritatem deprehendere potero, paratus sum sequi, et alios ad eandem adhortari. Sin forte errasti (homines enim sumus) quaeso te, Calvine, ut Deo gloriam tribuas. Erit id tibi gloriosius, quam in errore perseverare. Mihi vero ne ob hanc epistolam succenseas, si iustus et verax es, non videtur metuendum. Primum quia e re tua est de iis admoneri: deinde quia si sentis (ut dicis) omnia necessario fieri, credes hanc quoque epistolam a me scriptam necessario. Vale.