7:284 sepultam, vastatam misere ac laceratam ecclesiam, sacramenta ad turpem foedumque quaestum prostituta, animas Christi sanguine redemptas [pag. 81] sacrilegae nundinationi expositas esse, ministerium vel pastorale munus, quo nihil mundo magis salutare esse debuerat, in exitialem tyrannidem conversum conqueruntur Protestantes. Horum omnium malorum papam cum suis reum faciunt, parati sunt digito monstrare, ipsum esse Antichristum. Quod si non probaverint, non calumniae modo poenam, sed atrocissima quaeque supplicia sustinere non recusant. Tantum audientiam sibi dari coram aequo tribunali postulant, et quidem hac lege, ut causa ex sacro Dei verbo definiatur, neque tamen negligantur vetusta patrum instituta. Quid ad haec sanctissimus pater? 2) Cognitionem quidem recipit, sed his, quas retuli, legibus. Hoc vero perinde est agere, ac si quis latro de caedibus ac furtis a se perpetratis accusatus, iudicium se non recusare dicat, sed hac lege, ut sibi tribunal erigatur, ex quo de sua causa pronunciet, ne quid se invito proferatur, ne qua contumelia laedatur, ne quibus urgeatur testimoniis, sed totam causae actionem sic temperet, ut scelerum impunitatem citra ullam molestiam sibi confirmet. En cur imperiales conventus audiendae huius causae non sint capaces. 46) Secundum est de bonis ecclesiasticis, ut si [pag. 82] quid hactenus fuerit in eorum administratione vitii, si qua illicita usurpatio, non nisi papae iudicio corrigatur. Quis frustra papam in eo insistere neget? Qualis enim aditus patefieret principibus ad res novandas, si huc admitterentur? Palam 1) Sic bene emendavit Gallasius ad mentem historiae 1 Reg. 22, 21 stq<£. Princeps habet: Achas. 2) Princeps minus concinne: Quid ad haec, sanctissime pater? (Que respond a cela le tres-sainct pere, le Pape?)