52:284 4. Qui domui suae bene praesit Hinc apparet, non requiri a Paulo episcopum humanae vitae expertem, sed bonum et probatum patremfamilias. Nam utcunque vulgo plus habeat admirationis coelibatus et vita philosophica, quae prorsus remota sit a communi more: experientia tamen ipsa prudentibus quidem et considerans hominibus hoc demonstrat, eos ad regendam ecclesiam magis formatos esse et aptiores qui communem vitam non ignorant, sed in humanae conversationis officiis sunt exercitati. Ideoque observanda est ratio quae paulo post additur, minime parem fore gubernandae ecclesiae Dei, qui familiae praeesse nesciet. Atqui tales sunt permulti, imo fere omnes qui ex otiosa et solitaria vita, quasi ex latebris, extrahuntur: sylvestres scilicet quodammodo et nullius humanitatis. Non tamen hic astutum hominem probat apostolus, et rei domesticae callentem: sed qui familiam gubernare didicerit honesta disciplina. De l i b e r i s etiam praecipue loquitur, qui debent pati is referre ingenium. Proinde magnum erit dedecus episcopi, si filios habeat flagitiosae et infamis vitae. De uxoribus aget postea: nunc (ut dixi) praecipuam domus partem attingit. Primo capite ad Titum ostendit quid hic significet per nomen r e v e r e n t i a e . Nam postquam dixit non oportere praefractos et immorigeros esse filios episcopi, simul addit: neque obnoxios probro dissolutionis aut intemperantiae. Vult ergo in summa, moribus esse ad omnem castitatem, modestiam et gravitatem compositis. Argumentum quod sequitur a minore ad maius per se clarum est: nequaquam fore parem regendo populo, qui ad regendam familiam sit ineptus. Praeterquam enim quod inde constat, necessariis virtutibus destitui: quid autoritatis habere poterit in populo, quum propria domus contemptibilem eum reddat? 6. Non novitium. Quia multi tunc praestanti ingenio et doctrina adducebantur ad fidem, tales Paulus ad episcopatum, statim atque Christo nomen dederint, admitti prohibet. Nam ostendit quantum sit in ea re periculi: ventosos enim fere esse constat, plenosque ostentatione. Ita fiet ut arrogantia et ambitio praecipites eos agat. Quod dicit Paulus, nos experimur. Neque enim ad audendum modo fervidi sunt novitii, sed etiam stulta confidentia turgidi, ac si nubes transvolare possent. Proinde non sine causa ab honore episcopatus arcentur, doneG temporis successu domita sit ingenii altitudo. Iudicium diaboli tribus modis interpretari licet. Nam diabolum quidam pro Satana accipiunt, alii pro calumniatoribus. Priorem sensum magis amplector, quia rarum est ut iudicium maledicentiam significet. Sed rursus iudicium Satanae tam active quam passive sumi potest. Hunc posteriorem sensum Chrysostomus sequitur, cui ego facile assentior. Est enim elegans antithesis, quae indignitatem auget :