41:284 Tandem concludit angelus, Romanis fore pacatum imperium in Asia maiore, et in illis plagis orientalibus: in Syria, in Iudaea, et usque in Persidem. Iam ostendimus nihil hic praedici, quod non referant profanae historiae, et quod non sit satis cognitum omnibus qui mediocriter exercitati sunt in cognitione illorum temporum. Notandum vero est quod dicit regem romanum fixurum tentoria palatii sui. Significat enim hac loquutione non tantum Romanos bellum gesturos in Oriente, sed fore totius illius plagae dominos. Nam dixisset fixuros sua tentoria, ut solent qui bellum gerunt et contentus fuisset communi loquendi more, sed nomen palatii crebris migrationibus opponit, atque ita significat non metaturos castra militari more tantum, sed stationem diuturnam fore. Cur autem de tentoriis loquitur? Nempe quia non erit illic imperii sedes. Nam sibi sedulo cavebant, ne plus dignitatis tribuerent ulli loco, quam erat ipsis utile. Ergo sic proconsules trahebant secum magnos comitatus, ut tamen nullum illis esset certum palatium : habebant sua tentoria, sed saepe habitabant in hospitiis, qualia tunc erant hospitia. Sic ergo aptissime hic loquitur angelus quum dicit Romanos fixuros tentoria palatii, quia scilicet domito Oriente, illic tranquille regnarunt: et tamen nulla fuit certa sedes, quia nolebant ullum locum sic excellere ut esset rebellandi occasio. Quod dicit Inter maria, quidam putant notari mare mortuum, et lacum Asphaltiten, et opponi mari mediterraneo. Sed non dubito quin mare Persicum intelligat angelus. Neque enim dicit Romanos fore dominos omnium terrarum quae interiacent inter duo maria, sed tantum dicit fixuros tentoria palatii inter maria. Hoc autem scimus factum esse, quum a Ponto Euxino dominati sunt usque in Persidem. Scimus quam late patuerit regnum Mithridatis. Nam historici commemorant viginti duas gentes, quas habuit sub ditione sua. Postea ab una parte stabat Asia minor, quae constabat multis gentibus, ut alibi dictum fuit. Armenia illis cessit post devictum Tigranem. Cilicia fuit una provincia duntaxat, imo pars provinciae, quae tamen fuit amplissima et ditissima regio. Habuit quidem multa deserta et multos montes saxosos et incultos: sed erant etiam in Cilicia multae urbes opulentae, nec tamen effecit integram provinciam, fuit Syria, fuit Iudaea: denique non mirum est quum dicit angelus inter maria Romanos fixuros tentoria sua. Nam habitabant ultra mare Mediterraneum. Primus illis traiectus fuit in Siciliam, deinde in Hispanias: tertio coeperunt extendere manus suas in Graeciam, deinde in Asiam maiorem adversus Antiochum: postea occuparunt totum Orientem. Nam ab uno litore erat Asia minor et multae gentes: deinde ab altero erat mare syriacum et iudaicum usque ad mare aegyptiacum. Inter maria igitur videmus fuisse